Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
< >
page |< < of 158 > >|
1mundi machinam, ſideraque omnia ſalutare ex or­
dine; quàm tantam illam machinam, totque, &
tanta ſidera circum ipſam ire, eamque ſalutare?
Profectò nauis eſt aliqua ſenſibilis portio, ſiue po­
tiùs eſt alicuius ſenſibilis magnitudinis reſpectu
portus, totiuſque oppoſitæ oræ; homo reſpectu ci­
uitatis, vultus reſpectu auditorij: Terra verò com­
parata ad tantæ illius machinæ amplitudinem, non
modò punctum eſt, ſed etiam, ſi quid fingi poteſt
inſenſibilius, ac minus puncto.
Quanquam res poſ­
ſet fortè videri vtcùmque tolerabilis, ſi tota illa ma­
china vnico, ac ſimplici motu circumferretur ver­
ſus occaſum; ſed cùm aliunde tot Planetæ circum­
ferantur quoque verſus ortum; quid potuit fieri
abſurdius, quàm fingi ſupra Planetas, ſupraque
omneis ſtellas fixas, ac ſphæras etiam cryſtallinas,
vaſtiſſimam ſphæram Primi mobilis, quæ aduerſus infe­
riores nitenteis in ortum ſuis ac lentis motibus, con­
tranitatur ipſa, & verſus occaſum incredibili ce­
leritate omneis abripiat?
An poteſt eſſe quidpiam
violentius; & cogitari tamen eſſe in rerum natura
perpetuum?
An eſſe quidpiam amfractuoſius; & at­
tribui tamen naturæ, quæ quò tendit, procedit ſem­
per per breuiſſimam, & complanatiſſimam viam?
Terrâ profecto in ortum conuerſâ, quo compen­
dioſiùs nihil eſt, ſui, lentique in ortum motus re­
linquentur ipſis Planetis; & qui tam ipſis, quam ſtel­
lis fixis verſus occaſum ineſſe apparet, ex vnica Ter­
ræ in ortum conuerſione apparebit; adeò vt hæc
ſola, ſimplexque conuerſio æquiualeat illi primo mo-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index