Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1extat, ſic chalybs immodicè ſiccus, duruſ­

que ac tenuis, eo medicamento reddatur.
Quodcunque tale eſt, ferrum vt lignum ſe­
care poteſt.
Vtilius multò quod inuenit Ga­
leaz Rubeus amicus meus, vt ferrus thorax
igneum ſuſtineret tormentum.
Tantum po­
teſt ars: iam vbi rationem conceperis, deſi­
nes admirari.
Eadem eſt durities, vbi eadem
materia eſt, & aliquando validior vbi coa­
cta fuerit hæc, conduplicata atque ſæpius mul­
tiplicata: velut faſciculus lignorum contu­
maciſſimum reddit ferrum: longis igitur
ictibus ac via aquarum denſum ferrum quan­
vis
tenue, eò quòd terreum, aqueumque
excrementum per ignes conſumat, neceſſe
eſt inuiolatum reddi ad quoſcunque penè
ictus, paruarum verò machinarum ſemper.
Sunt chalybis, ferriue genera nobiliſſima,
quæ aurum æquato pondere pretio vincunt,
Agiambina, Azimina, Charmanina, Da­
maſnena, omnia à regionibus quæ nunc
ſic materna noſtra lingua vocantur, nomen
ſumpſerunt.
Suadet mihi regionem etiam

aliquid addere præter artem, quòd cùm
Virgilij tempore paſſim in Italia, Germa­
nia, Hiſpaniaque chalybs haberetur, ille ta­
men dixerit, At Chalybes nudi ferrum: vt
ſuſpicer eos inter ſupradictos populos con­
tineri.
Exeditur tam chalybs, quàm ferrum
à mari ob ſalis non ſolùm vim, ſed æſtum:
atque ventos: vt in Diomedeæ inſulæ cla­
tratis, tum loricis thoracibus armiſque
aliis videre licet, nec eſt remedio locus ni à
vapore arceantur.
Chalybs fa­
ctitius quo­
modo fiat.
Chalybis op­
tima cogni­
tio.
Chalybs vt
ferrum ſcin­
dat.
Chalybis fer­
riue genera
nobiliſſima.
Ferrum quo­
modo arte
repurgetur.
Arte verò ferrum repurgari, & nobile
reddi, Ariſtoteles in Meteoris docet, dicens:
Ferrum ſæpius excoctum repurgatur: &
quod illi ineſt terrei, tranſit in ſquamam,
ipſum verò tranſit in chalybem.
Verùm hoc
refugiunt artifices, quòd quantò plus abſce­
dat ſquamæ, eo ferrum minus reddatur &
leuius.
Conſtat tamen paucis additis in ali­
quod ex ſupradictis generibus nobiliſſimis
hac arte tranſire.
Nam cùm purius, ac du­
rius, ac leuius fiat, euadit & ſubtilius, atque
ideo denſius.
Denſum autem dupliciter, aliud
vt plumbum, aliud autem vt agallochum,
hoc autem vt ferrum.
Sed ſunt præter hæc artificioſa metallo­
rum genera, quędam minus vulgata, vt quod
ex argenti partibus duabus atque vna plum­
bi conſtat, ad ſpecula fabricanda optima.
Sicut ſi in treis aurum ſupponatur, meliora

in eo genere euadunt.
Et bracteæ, quæ gem­
mis ſupponuntur, auro, argento, æreque con­
ſtant, ſuperponunturque prunis, ſuſpenſæ
tamen ne tangant, inde ex varia illorum pro­
portione diuerſorum colorum ſplendorem

accipiant.
Quæ carbunculum excipiunt,
ære & auri parte vigeſimaquarta conſtant,
vnde nullæ minus diuturnæ.
Aurichalcum
etiam fit nobiliſſimum, auro pulchritudine
par.
Calaminaris lapis ſeu magneſia, argen­
tum, & æs cyprium, vel illius loco æs addito
vitro.
Superponitur vitrum, ne magneſia
euaneſcat: nec ſemel addidiſſe contentus
eris vitrum atque magneſiam.
Hîc argen­
tum pro albo plumbo, magneſiam pro cad­
mia, cyprium æs pro communi ære ſubii­
cimus, repetimuſque magneſiam ac vitrum.
Fiunt ex his vaſa præcipui vſus, ſed & ex
metallis omnibus, quæ in cuſtodita parum
durant.
Tribus modis franguntur: ignis ea
colliquat, terebrat & fragilia reddit argen­
tum viuum.
Percuſſa aut pondere preſſa fle­
ctuntur.
Flexa rimam ducunt, aut rumpun­
tur.
Ne flectantur dum lauantur, curæ ſit vt
terna, quaternave ſimul lauentur: primoque
purgato, poſtremum anteponatur: atque ita

mutata vice, & omnibus ex æquo ſimul
compreſſionem ſuſtinentibus, omnia deter­
guntur abſque vitio flexuræ.
Quòd ſi flexu­
ram duxerint, illicò malleolo ſenſim emen­
dentur: ſicque æterna manent.
Specula ex
argento opti­
ma.
Bractearum
quæ gemmis
ſupponuntur
ratio.
Aurichal­
cum nobiliſ­
ſimum.
Metallica
vaſa vt diu
ſeruentur il­
læſa.
65[Figure 65]
LIBER SEPTIMVS,
De Lapidibus.
Lapidum ge­
nera omnia
quinque.
ABSOLVTA metallorum ratio­
ne, ſupereſt vt de Lapidibus
loquamur.
Sunt autem omnia
illorum genera quinque nu­
mero, gemma, marmor, eos, ſi­
lex, & ſaxum.
Præter hæc ſunt factitij lapi­
des, de quibus naturalium ſermone abſoluto
dicemus.
Gemmam vulgi more nunc appel­
lamus, lapidem omnem nitentem, natura
rarum atque paruum.
Raritate lapilli om­
nes littoris excluduntur: paruitate marmora
quæ nitent, & quorum genera quædam ra­
ra ſunt inuentu, quæ tamen non ſunt gem­
mæ, quia parua non ſunt, ſed in vnoquoque
genere eximiæ magnitudinis quædam in­
ueniuntur.
Nitere etiam diximus: nam lima­
cius ac borax parui lapilli ſunt, & rari non
tamen gemmæ, neque nitent: aut ſi nitent parum
nitent.
Hoc igitur modo margaritæ etiam,
& coralli, & turcheſiæ, & lapides om­
nes non in Oriente nati, vt carbunculus
& chryſolithus Germanicus, tum etiam to­
pazius Orientalis, cerulæuſque lapis, de quo
ſuprà loquuti ſumus, necnon & ſmarag­
dus, tum etiam cryſtallus, quamvis li­
mam vix ſentiant, gemmæ veræ non ſunt:
nam veræ dicuntur hæ ſolùm quæ eam pe­
nitus non ſentiunt: atque ea de cauſa omnes
quas nuper adiecimus gemmas verè nominare
non liceat Dicantur igitur hæ ſimilitudine
gemmæ: quæ verò nitent, & limam non ſentiunt,
gemmæ: quæ autem ſentiunt & nitent, non

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index