Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1fertur. Siquidem introrſus agit, & puppis eò transfertur,
prora verò ad contrarium vergit.
In eodem enim exiſtente
prora, totum transfertur nauigium.
COMMENTARIVS.
Celebris eſt hæc quæſtio tum propter communem
admirationem ortam ex paruitate gubernaculi, ac
temonis reſpectu magnæ molis nauigij, quæ illius
beneficio circumfertur: tum propter difficultatem, quæ
circa ſolutionem eiuſdem quæſtionis, ac doctrinam Philo­
ſophi hic ſeſe offert.
Quare vt luculentius in expoſitione
procedamus, diſtinguendum prius nobis erit inter ipſum
remonem, ſeu clauum, & gubernaculum, quamuis ambo ad
vnicum pertineant inſtrumentum, ac ſæpe vnum pro alio
vſurpetur.
Temonem itaque in præſenti vocamus cum
Ariſtotele alam illam ligneam, ſeu tabulam ad alæ veluti
similitudinem efformatam, quæ duplici cardine liberè in
dorſo puppis affigitur, marique ex parte immergitur, & pro
opportunitate huc atque illuc ad directionem nauis con­
uertitur.
Gubernaculum verò appellamus anſam, qua te­
mo ipſe manu cietur; cuius videlicet alterum extremum
lato foramine excipit caput temonis; alterum intra nauim
ſe extendit tanquam manubrium ad vſum Gubernatoris.
Deinde duplex conſideranda erit motio nauis mediante
huiuſcemodi inſtrumento, quod ex gubernaculo, ac temo­
ne conſtruitur.
Vna eſt, quæ à gubernatore procedit per
motum ipſius gubernaculi, ac temonis, ſiue nauis aliunde
etiam moueatur ſiue quieſcat.
Quandoquidem dum temo,
qui rectà manebat mouetur in tranſuerſum pura ad dexte­
ram, vel ſiniſtram, neceſſariò, maris portionem propellit ver­
ſus eam partem, in quam inclinatur, neceſſarioque ab ea pro­
pter reſiſtentiam repellitur in contrarium: & ſic temo cum
puppi, cui eſt affixus, repulſo accepto in dextera, mouebi­
tur ad ſiniſtram, vel è conuerſo.
Non enim aliter ſe habet
gubernaculum ſimul cum temone in hac motione, quàm
remus conſtitutus in cuſpide puppis per longum iuxta re-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index