Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 Credere se quemquam sibi sensum in morte futurum.
Non, ut opinor, enim dat, quod promittit: & inde
Nec radicitus e vita se tollit, & eicit;
Sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.

Vivus enim sibi cum proponit quisque, futurum,
Corpus uti volucres lacerent in morte, feraeque;
Ipse sui miseret: neque enim se vindicit hilum,
Nec removet satis a proiecto corpore, & illud
Se fingit; sensuque suo contaminat adstans.

Hinc indignatur se mortalem esse creatum:
Nec videt in vera nullum fore morte alium se,
Qui possit vivus sibi se lugere peremptum,
Stansque iacentem; se lacerari, urive, dolere.

Nam si in in morte malum est, malis, morsuque ferarum
Tractari: non invenio qui non sit acerbum
Ignibus impositum calidis torrescere flammis;
Aut in melle situm suffocari, atque rigere
Frigore, cum ?
summo gelidi cubat aequore saxi;
Urgerive superne obtritum pondere terrae.

At iam non domus accipiet te laeta, neque uxor
Optima, nec dulces occurrent oscula nati
Praeripere, & tacita pectus dulcedine tangent:
Non poteris factis florentibus esse tuis
Praesidio: misero misere, aiunt, omnia ademit
Una dies infesta tibi tot praemia vitae.

Illud in his rebus non addunt; nec tibi earum
Iam desiderium rerum super insidet una.

Quod bene si videant animo, dictisque sequantur,
Dissoluant animi magno se angore, metuque:
Tu quidem, ut es leto sopitus, sic eris aevi
Quod superest, cunctis privatus doloribus aegris:
At nos horrifico cinefactum te prope busto

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index