Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
< >
page |< < of 145 > >|
1autem fit cùm medium reſiſtit: & quia in vacuo nihil reſiſtit;
interminabilis eſſet in eo motus: in aquâ verò ob reſiſtentiam
maiorem, priùs quàm in aëre abſumitur.
Reſiſtentia autem
fit cùm vel diviſio, vel gravitas mobilis, vel retentio obſtat
motui.
Ita ergo per plures chartas aliquo intervallo ſeiun­
ctas tranſit glans plumbea, quouſque ex illâ diviſione continu­
atâ impetus laſſetur.
Aut cùm plagam recipit gravitas maior
à minori: aut cùm mobile à maiori vi detinetur, quò minùs
motum proſequi valeat.
Detinetur autem mobile ſeu à gra­
vitate coniunctâ, ſeu vi retentivâ: ut ſi Miloni digitum infle­
ctere, aut pomum illius manu concluſum extorquere cone­
mur: illa enim retentio ab impulſu fluente, & veluti librato
procedit: qui non niſi à maiori impulſu poteſt ſuperari.

Cui ſimilis videtur retentio ex anguſtiâ loci inducta: ut dum
clavus in pariete fixus detinetur.
Quò enim maior anguſtia;
eò tranſitus magis difficilis, & non niſi maiori vi ſuperandus.
Itaque fit, ut licet eiuſmodi rima toto illo tractu æqualiter ex­
currat, impetus tamen priuſquam totam tranſeat, exſolvatur:
retentio enim illa continuata non aliter, quàm ſi plaga produ­
ceretur, impulſum atterit & abſumit: atque eò magis, quò ſtri­
ctura magis coarctat.
Neque aliâ ratione detineri videtur ba­
ſis à gravitate illorum orbiculorum, qui baſi incumbunt; fit
enim compreſſio illi ſimilis, quam loci anguſtia inducit.
Itaque
ſi augeatur numerus, aut pondus orbiculorum; quia magis
comprimitur baſis, non niſi maiori vi excuti poteſt.
Cùm
ergo duo orbiculi ſimul iuncti moventur: quia compreſſio fit
baſis continuata, licet impulſus, quo baſis movetur ſit æqualis;
ob illam tamen gravitatem acceſſoriam, priùs terminat mo­
tum.
Quam inæqualitatem motûs adiuvare videtur ſcabri­
ties loci, ſeuplani, quod tanſit: atque inde fit quòd quandoque in
medio motu orbiculi circumaguntur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index