Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of figures

< >
[Figure 101]
[Figure 102]
[Figure 103]
[Figure 104]
< >
page |< < (71) of 525 > >|
10871Ioan. de Sacro Boſco. nam in Nouilunijs coniunctam cum Sole eum non occultare. Præterea ſecun
dum
Albategnium &
Tebith, & alios Aſtronomos, diameter uiſualis Solis ad
11Diametri
uiſuales
a-
ſtrorum

guid
.
diametrum uiſualem Veneris (ſunt autem uiſuales diametri illorum circulo-
ru
m, qui nobis apparent in aſtris) proportionem habet decuplam.
Vnde iuxta
demonſtrationes
Geometricas, circulus viſualis Solis ad circulum uiſualem
Veneris
proportionem habebit centuplam.
Nam cum circuli eam inter ſe
proportionem
habeant, quam diametrorum quadrata, proportio autem qua-
222. duod. dratorum, quæ deſcribuntur ex diametris circulorum, duplicata ſit illius pro-
3320. ſexti. portionis, quam habent diametri:
ſit, ut cum diametri uiſuales circulorum So
lis
, ac Veneris habeant proportionem decuplam, diametrorum quadrata, atque
adeo
&
circulij uiſuales, proportionem habeant centuplam: Hæc enim illius
duplicata
eſt, ut in his numeris 1.
10. 100. qui decuplam proportionem con-
tinuam
habent, perſpicuum eſt.
Nam, ut ex defin. 10. lib. 5. Eucl. conſtat, quando
ſunt
tres magnitudines continue proportionales, dicitur tertia ad primam ha-
bere
proportionem duplicatam illius proportionis, quam ſecunda habet ad pri
mam
, vel tertia ad ſecundam.
Cum ergo dicti tres numeri 1. 10. 100. conti-
nuè
ſint proportionales in proportione decupla, erit proportio centupla, quã
tertius
numerus 100.
ad primum 1. hẽt, duplicata proportionis decuplæ, quã
hẽt
ſecundus numerus 10.
ad primũ 1. uel tertius 100. ad ſecundum 10. Ex quo
f
it, circulum uiſualem Solis ad circulum uiſualem Veneris habere proportio-
nem
centuplam, cum dictorum circulorum diametri decuplam habeant pro-
portionem
, &
circuli habeant proportionem duplicatam illius, quam diametri
habent
, vt dictum eſt.
Eadem ratione, ſi duorum circulorum diametri habeant
proportionem
duplam, habebunt ipſi circuli proportionem quadruplam.
Hæc
namque
illius duplicata eſt, ut patet in his numeris 1.
2. 4. continue proportio
nalibus
in proportione dupla.
Sic etiam ſi diametri duorum circulorum ha-
beant
proportionem centuplam, habebunt circuli ipſi proportionem, quam
10000
.
ad 1. ut in tribus his numeris 1. 100. 10000. continuam proportionem
centuplam
habentibus manifeſtum eſt.
Hac arte quorumlibet circulorum pro-
portionem
cognoſcemus, ſi proportio, quam eorum diametri habent, fuerit co-
gnita
.
Vt autem facile ſciatur, quænam proportio dicatur alterius proportio
nis
duplicata, multiplicandus erit denominator proportionis in ſeipſum:
pro-
ducetur
enim denominator pro portionis duplicatæ:
Vt quoniam decuplæ pro
portionis
denominator eſt 10.
ſi 10. in 10. multiplicentur, procreabuntur 100
nempe
denominator duplicatæ proportionis ipſius decuplæ.
Eadem ratione
duplicata
proportio proportionis triplæ, erit noncupla, &
c. qua de re lege ea,
quæ
in defin.
10. lib. 5. Eucl. ſcripſimus. Hinc perſpicuum eſt, Venerem nullo
modo
poſſe Solem obtegere, etiamſi interponatur inter noſtrum aſpectum, &

Solem
:
quoniam occultabit ſolum centeſimam, partem ipſius, quæ nullius eſt
momenti
, &
uix animaduerti poteſt. A fortiori igitur neque Mercurius id ef-
ficere
poterit, cum eius diameter uiſualis ſit longe minor diametro uiſuali Ve-
neris
.
Quòd ſi quis roget, cur igitur Luna e uiſu nobis Solem quandoque eri
pit
, cum tamen mirum in modum minor ſit Luna ipſo Sole?
Reſpondendum
44Cur Luna
Solem
in-
terdũ
ecli-
pſet
, ta
mẽ
multo
minor
ipſo
ſit
.
eſt, id euenire ob nimiam vicinitatem Lunæ ad terram, &
maximam illius di-
ſtantiam
à Sole.
Hinc enim efficitur, ut diameter uiſualis Lunæ appareat no-
bis
maior diametro uiſuali Solis, &
propterea tota Luna maior conſpiciatur.
quam Sol. Vnde mirum non eſt, quod Luna Solem poſſit contegere aliquan-
do
, ita ut cerni non poſſit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index