Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 241 > >|
1obtrudunt. Quod autem Porta aſſerit in eâ
turri à Ptolemæo conſtitutum ſpeculum̨,
quod deinde cap. 11. ipſe ſpecillum potiùs
quàm ſpeculum vocat, vt ad 600 paſſuum
millia hoſtium naues, quæ eius regiones in­
uaderent, conſpiceret, occaſio fuit aliquan­
do non nemini opinandi ad ea vſque tempo­
ra referendum vſum Tubi optici.
Huiuſce
tamen ſpeculi, ſiue ſpecilli, veſtigium nul­
lum apud antiquos ſcriptores deprehenderę
potui; quamuis eorum libros multâ diligen­
tiâ perſcrutatus.
Quapropter ea mihi mens
incidit, vt exiſtimarem Portæ, viro cætero­
qui erudito, fucum factum ab inepto quo­
piam Typographo, vel ignaro ſcriptore, qui
pro ſpeculâ in Pharo (inſulâ) extructâ, ſpe­
culum in Pharo (turri) conſtitutum ſuppo­
ſuerit.
XLVII
Fabula de
altitudinę
Phari Ale­
xandrinæ
reijcitur.
Cæterùm cum tubus opticus vitreis lenti­
bus ritè inſtructus ea ſolum corpora diſtinctè
articulatimque videnda proponar, ad quæ
recta oculorum acies pergit, tota hæc fabu­
la euaneſcet, vbi tantam altitudinem, quæ
viſum ad milliaria 600 producat, probabili­
tate omni carere conſtiterit.
Neque opus
erat altitudine illâ immani, cum ideò turris
illa à Ptolemæo Philadelpho (quamuis Amm.
Marcell. lib. 22. à Cleopatrâ, quæ ſoror, &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index