Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 316 > >|
1particularia, ſed generalia tantum fuiſſent, à quibus ſolis nul
li motus naſcuntur, ideo nos particulares motores ſine quorum
particulari vi mouente nullus fit motus, inueſtigamus.
Tum
etiam, quia anima mundi vnà cum vniuerſitatis motione nata
priuſquam naſceretur, elementorum agitationem inordina­
tam, quæ naturam rerum vniuerſam antegreſſa eſt, excita­
re non potuiſſet, posterius enim prioris cauſa eſſe natura non
patitur.
Nec Orphæi lupiter, in cuius pectore Diuino vera mundi
origo latitarit, ex eoque omnia deprompſerit, elementa mo­
uiſſet in Chaos inordinatè iactata.
Nec Amor, quem Heſiodus rerum omnium creatorem,
ac motorem effecit, elementa concitauiſſet; cum nulla tunc re
rum diſtinctio in natura fuiſſet.
Quoniam nulla earum, quæ ab illis vt cauſæ mouentes po­
nebantur, ſeu Amor eſſet, ſeu lupiter, verè actus, aut mouen
tes cauſæ dici potuiſſent: nam quæ illius actus fuiſſet natura,
qui infinitis ætatibus ocio, veluti marceſcens, nihil egiſſet?
Actus enim natura ſua dicitur ille, qui perpetuò in actione
verſatur, & ab ea nec minimum quidem temporis diſcedit, at
que deſiſtit.
Amor etiam non ad rem omnino deformem, ſed
ad rem ſuapte natura formoſam conuertitur.
At deforme
antiquum erat Chaos: ergo indignum, quod amaretur.
A quie
te præterea ad nouam molitionem mutari has cauſas opus fuiſ
ſet, qua de re non ſimpliciter actus appellari meruiſſent, quip
pe quod potestate ante fuiſſent, & ab alia, quæ actu præter­
greſſa eſt cauſa, immutatæ.
Valeant ergo hæc veterum Philoſophorum portenta, &
monſtra, ac Peripateticæ veritati ſpontè, cedant: ad quam ex­
planandam aggredimur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index