Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 360 > >|
1percurri. Quippe & tametſi partes ſint incompara­
biliter plures in ſemidiametro Mundi, quàm in ſpa­
tiolo DE, ſunt tamen gradus velocitatis incompara­
biliter etiam plures, ac proportione totidem; vt tem­
pora ſubmultipla illis ſuperandis ſufficere valeant.
Vt
breue faciam, erroris origo ex eo profluxiſſe videtur,
quòd merè gratis conſtiteris in parte AD, eiuſque
dimidio inferiore SD; & rem perinde habueris, ac ſi
dimidium ſuperius AS diuidi perinde non poſſet, ne­
que haberet ſpeciatim dimidium eadem ratione, qua
habet AD.
Proptereà enim accepiſti ſolùm omnia
deſignabilia punctaper totam DE, in quibus veloci­
tas eſſet dupla velocitatis in totidem punctis per to­
tam SD; neque reputaſti pergendum, vt haberes
eodem tenore puncta deſignabilia per totam SD, in
quibus velocitas eſſet dupla velocitatis in totidem
punctis deſignabilibus per totam PS, atque ita in in­
finitum; vt prorsùs neceſſarium eſt ex tua ipſius ſup­
poſitione.
Quanquam res vberiùs cognoſcenda eſt
circa cæteras, quas deſcribis parteis.
XXXVII. Vt enim probes (reſumpto iam recen­
tiore ſchemate) tempus per tertiam partem DE æqua­
le eſſe tempori per trientem primæ partis IC, Sumpto,
inquis, CN æquali ipſi CE, erit tota AD diuiſa in
treis parteis æqualeis AI, IN, & ND; eritque veloci­
tas in D ad velocitatem in I, vt tota AD ad ipſam AI, hoc
eſt tripla.
Cumque ob eandem cauſſam velocitas quoque in E
tripla etiam ſit velocitatis in C, erit velocitas per totam DE
tripla velocitatis per totam IC, ſicut tota DE tripla eſt ipſius
IC; ac proinde percurrentur IC, & DE æquali tempore.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index