Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 129 > >|
1centri ag à primà, & motu af à plagâ ſecundà, linea verò
motus reflexi ah per Prop: 39. quia ergo minor impulſus
à reflexione, impulſu, quo centrum agitur, deficiet pri­
ùs, illoque; deficiente motum continuabit major impul­
ſus; & priuſquam ſui juris ſit, lineà motus mixti ſinuo­
ſè, quomodo grauia à motu violento, ſe abducet; inde
per tangentem arcus jam deficientis, ac proinde ex obli­
quo ſe deuoluet, ut nouà illatà & relatà plagâ ſe rurſum
attollat.
Quia verò illo curſu & recurſu virtus elangue
ſcit, quantumuis æquali parte feriat, minor tamen â per­
cuſsione ſecundâ fit plaga, quam ut motus inde reflexus
ſit æqualis primo: inde ergo fit ut à ſecundà percuſsione
in d minor ſit altitudo motus reflexi in m; & in o minor
quàm in m, quouſque; demum motus centri à percuſsioni­
bus iteratis exoluatur: aut quia minor in fine altitudo
motus reflexi, quam diameter illius lapilli ſeu globuli,
ob aquam motui reluctantem ictus emoritur; atque; inde
fit, quòd in fine motus ab hujuſmodi lapillis aqua diſper
gatur: à p enim in q reflexus motus, ob altitudinem dia­
metro minorem, viam incedit pq ob aquæ grauitatem
magis impeditam.
Non ſolúm verò in aquà ex hujuſmo­
di ictu obliquo fiunt repercuſsiones, verum in quocunque
alio plano minùs tamen ſenſibiles: cujus ratio eſt mol­
lities aquæ, quæ preſſa reaſſurgit, ictuque; geminato ferit.
Itaque; videmus pilas luſorias magis reſilire, quæ â plagà

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index