Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 1055 > >|
1
ticus, & mathematica demonſtratio.
Proptereà, quod dicitur hæc conſiderari quatenus naturalia,
non indicat hoc demonſtrandi modum, aut formulam demonſtrationis: ſed conditionem rei tra­
ctandæ, quaſi dicamus lineam mathematicam ſub modo exiſtendi naturali (eſt enim reapſe colo­
rata) illarum contemplationi ſubiici; ſed tamen modo mathematico tractari.
Ex quo efficitur,
vt ſint ſubalternæ ſimpliciter puris mathematicis, quòd in ſubiecto formali rationeque.
conſideran­
di cum ipſis conueniant: phyſicè verò aliqua ex parte, cùm ab illa rem capiant quam tractare
queant.
Maius enim quid poteſt ſubiectum formale in ſcientia, ratioque. tractandi quam res ipſa
quæ tractatur eique plus eſt concedendum; non ſecus àc plus formæ, cui ſimilis eſt conſiderandi
ratio, quàm materiæ quæ eſt res ipſa tractata, tribuendum ſit.
B
C
a 2. Phyſ.
T. 20.
b 1. Poſt.
D
E
F
G
H
A
De poteſtate eorum communium, quæ dicuntur ad vnum. Cap. XXII.
ET hoc item iure optimo numerabitur in noſtrę methodi principiis. vt quia naturalis philo­
ſophiæ ſtratum, ſeu ſubiectum eſt ſubſtantia naturalis: ea verò non eſt vniuoca quædam
res, ſed ad vnum (quippe quòd ambigua ſcientiæ non accipiant) dum res caducas & ęternas com­
plectitur.
motusque. conſimiliter qui propria illius eſt affectio, & hic quoque per eos terminos de­

claretur qui ſunt ad vnum, de illorum vi nonnulla dicamus præſertim, quòd nihil eſt, quod fre­
quentius occurrat in vniuerſa philoſophia, & in omnibus methodis quas litteris conſignauit Ari­
ſtoteles; nec quicquam nobis aperiat magis ordinem ſeriemque.
demonſtrationum quàm in expli­
cando motu conſeruauit Ariſtoteles.
non verebor etiam dicere vniuerſam phyſiologię totius œco­
nomiam, quàm ſi probè teneamus quæ ſit eorum poteſtas, & quemadmodum ſuſcipiatur in me­
thodis.
Hæc ego communia voco, nomina nonnulli; quia vix audeant (vt puto) notiones appel­
lare.
Sed quicquid ſint, ſeu communia, ſiue nomina, ſeu notiones: hinc eorum explicationis exor­
dium capiemus.
Etenim inter alia quæ generatim ſignificant, duo ſunt quæ cùm maximè ſimilia
videantur, longo tamen interuallo diſiunguntur, vniuocum & id quod vocamus ad vnum.
Quamobrem, ne ex ſimilitudine deceptio naſcatur, vt fieri ſolet; illorum vis ſeorſum declarabi­
tur; ac de vniuoco prius verba fient.
Vniuocum ergò ſignificat naturam & rationem communem
pluribus in materia conuenientibus.
Quapropter optimè dictum eſt à Boëtho, vniuocum eſſe vni­
uerſale communicabile pluribus ſecundum eſſentiam: pluribus verò quę conueniant in materia.
Nam cùm materia & forma, ſiue ratio ſecum neceſſariò congruant; niſi ſit eadem materia; profe­

ctò neque eadem ratio eſſe poterit.
Et quoniam refert nobis vniuocum naturam conem pluribus,
inde eſt, vt reuera ſit, àc ſi fuerit genus, habeat proprietates, ac differentias per quas, vt totum quod­
dam in ſuas ſpecies & membra diſtinguatur.
Itaque prędicatur ęqualiter de omnibus indiuiduis
in quid eſt, & in partium definitione ſumitur.
Quia item notat eſſentiam ſuarum partium, prius
eſt natura quàm partes, ob eamque.
cauſſam ab eis, ſi non re, ſaltem ratione & cogitatione ſeparari
poteſt.
Quanquam neque abſurdum habendum eſt, ſi re ſeparetur, & aliquando per ſe ſubſiſtat:
cùm embryon in vtero primùm ſit planta, deinde animal antequàm fiat homo: quanuis de tali coni
verè dici poſsit, rem abſolutam non eſſe, & aliam requirere perfectionem, & ex eo ſunt ordine qui
complectitur τ́ ἡμιγενῆ, vt Gręci dicunt, a quæ ſunt viæ ad alia. Sed hoc nihil ad rem. nunc ad ea

veniamus quę ſunt ad vnum.
Horum ſanè conis natura nulla eſt quę de illis prędicetur in quid eſt.
Cùm enim ens (vt hinc exemplum mihi ſumam) ea ſignificet, inter quę ordo quidam intercedit;
dum coniter accipitur, qua ratione continget, vt de ſubſtantia prędicetur?
erit'ne id ſubſtantia quod
ordinem accidentis ad ſubſtantiam proponat?
Minimè profectò, quoniam ſubſtantia ab omni ac­
cidente poteſt abſolui: licebit'ne ſepatarim concipere ens, quatenus refert notionem ſolam ſubſtan­

tiæ, vel accidentis?
multò minus, quòd accidentis notio ſine notione ſubſtantiæ non exiſtit. cum ſit
non ens ſanè, ſed entis.
idcirco non prędicatur ęqualiter, neque per ſuas differentias in certas ſpe­
cies ſecatur.
Proptereà monebat Simplicius, b idemque. ab Ariſt. ante admonitus c qui nullam dif­


ferentiam extra genus ſumendam eſſe teſtabatur: effici, vt cum ea quę ſunt ad vnum; ſpecie ſepa­
rentur; id quod eſt cone, vt ad vnum non diſtribuatur in ſuas partes per differentias aliquas diui­
dentes, ſed per conſtituentes, aut potius ſimiles conſtituentibus, quia ſingulę ſingulas parteis adæ­
quent, vt eſſe in ſubiecto accidens, & non eſſe ſubſtantiam: qui etenim diuidatur per id differen­
tiarum genus quod illis non eſt natura prius?
Nouit enim quiſque qui vel ſummis digitis attigerit
dialecticen, genus ipſum ſupponi differentiis diuidentibus; easque.
genere & re & ratione poſterio­
res eſſe.
per conſtituentes autem diuiditur quæ reipſa idem ſunt cum eo quod conſtituitur ab illis:
ac ſi vllum diſcrimen intercedit inter differentias & partes conis, vt ad vnum, ea ſit rationis duntaxat,
vt patet, cùm diſtribuitur ens in ſubſtantiam & accidens per id quod eſt eſſe in ſubiecto & non eſſe.
Nanque idem eſt eſſe in ſubiecto & eſſe accidens: & ex altera parte non eſſe in ſubiecto, & eſſe ſub­
ſtantiam.
ſolumque. ratione diſtingui videtur hoc pacto; quia .ſ. notio tùm conis ipſius, vt ad vnum,
tùm differentiarum ſimplicior eſt quàm ſit partium ſubiectarum, quae mens in primo ſui munere totam rem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index