Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16 (2)
17
17 (3)
18
18 (4)
19
19 (5)
20
20 (6)
< >
page |< < (95) of 795 > >|
10995DE MAGNETE tur, meliorique ordine diſponi poterunt, nam nunc modo
Hoc genus in rebus firmandum eſt, multa priuſquam
Ipſius rei rationem reddere poſſis:
Et nimium longis ambagibus eſt adeundum.
teſtante Lucretio Lib.
6. dolendum vero eſt plurima ab autoribus,
qui de Magnete egerunt, commemorari, quæ dubiæ ſunt fidei,
ſaltem quæ noſtra ætate, hac in regione, noſtrisque in Magneti-
bus nequaquam deprehenduntur, quia non cum ſufficienti cura ob-
fervationes inſtituerunt Philoſophi;
aut quædam audita, & male
intellecta, ſuis inſeruerunt ſcriptis, quod etiam conqueſtus fuit
quondam Cabbeus in præfatione Philofophiæ Magneticæ præfixa:

Certius ſcio, inquit, multos ſcriptores, etiam non infimæ notæ,
ſpecioſa quædam de Magnete commenta ex aliis tranſcripſiſſe, quæ
re ipſa vera non ſunt, ſi Experimenti ſubeant examen.
Non ta-
men erroris illico accuſare aliquem licet, qui obſervationem mul-
tum a noſtra diſcrepantem adnotavit:
Experientiâ enim frequenti
didici, quantum interſe differant phænomena Magnetica variis anni
temporibus, aut quæ eodem die cum diverſis Magnetibus excitan-
tur &
obſervantur: Verum multa ex cerebello protruſerunt ficta ex-
perimenta Philoſophi, ut hypotheſin, ſemel ſtabilitam, tuerentur,
vel melioribus quaſi confirmarent argumentis, aut in Experimentis
ea, quæ hypotheſi favebant, viderunt, omiſſis aliis, quæ ſimul
concurrebant:
tantâ enim abripiuntur plurimi mortales philautiâ,
ut modo videant, quæ videre volunt, quæ præjudiciis conveniunt,
in reliquis cæcutiant.
Ut igitur fabulas & figmenta a veritate ſegregarem, omnia re-
petenda erant, &
ad novum examen vocanda Experimenta, quæ un-
quam ab Autoribus memoriæ ſunt prodita;
quo modo nonnun-
quam errorum cauſam detexi, haud raro ortam, quod concluſio
univerſalis ex particulari obſervatione deducta eſt, ſæpe inter ex-
plorandum in nova incidi tentamina, eaque, quæ alii inchoave-
runt, ulterius produxi;
quidnam actum fuerit ex ipſis tentamini-
bus intelligetur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index