Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 258 > >|
1 vis animi, nisi erit consors in origine prima?
quidve foras sibi vult membris exire senectis ?

an metuit conclusa manere in corpore putri
et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
obruat?
at non sunt immortali ulla pericla.
Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
esse animas praesto deridiculum esse videtur,
expectare immortalis mortalia membra
innumero numero certareque praeproperanter
inter se quae prima potissimaque insinuetur,
si non forte ita sunt animarum foedera pacta
ut quae prima volans advenerit insinuetur
prima neque inter se contendant viribus hilum.
Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.

certum ac dispositumst ubi quicquit crescat et insit.
sic animi natura nequit sine corpore oriri
sola neque a nervis et sanguine longiter esse.

quod si (posset enim multo prius) ipsa animi vis
in capite aut umeris aut imis calcibus esse
posset et innasci quavis in parte, soleret
tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.

quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
totum posse extra corpus durare genique.

quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
confiteare animam distractam in corpore toto.

quippe etenim mortale aeterno iungere et una
consentire putare et fungi mutua posse
desiperest; quid enim diversius esse putandumst

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index