Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 360 > >|
1Et conſequenter, vt pergas probate tempus per
22[Figure 22]
quartam partem EF æquale eſſe tempori per
KC quadrantem primæ, Similiter, inquis, di­
uiſa bifariàm CD in O, ſumptoque quadr inte
DP æquali ipſi KC, tota AE diuiſa erit in par­
teis quatuor æqualeis AK KO, OP, PE; ideó
que velocitas in E erit quadrupla velocitatis in K, vt
tota AE quadrupla eſt ipſius AK. At velocitas
quoque in F ob eandem rationem quadrupla etiam eſt
velocitatis in C; velocitas igitur per totam EF
quadrupla eſt velocitatis per totam KC, ſicut tota
EF quadrupla eſt ipſius KC. Percurrentur igitur
KC, & EF æquali tempore. Sequitur, Ea
dem autem etiam ratio eſt cæterarum omnium par­
tium, vt facilè quilibet ex iſtis per ſe intelliget.
Con­
cludis, Si ſpatium igitur, per quod corpus quodcum­
que graue deſcendit, ea, qua dictum eſt, ratione diui­
ſum intelligatur, ſingulæ partes huiuſmodi æquales tanto
præcisè tempore à corpore graui deſcendente percur­
rentur, quantò partes ipſis analogæ ac reſpondentes
in ſuprema parte (aut inferiore eius dimidio) deſi
gnatæ ab eodem corpore graui decurſæ fuerint, vt est
propoſitum.
Prætereo autem, quod ſubinde de­
claras te adſcripſiſſe fini cuiuſque ſex partium
numerum integrum, incipiendo ab vnitate,
ad deſignandum velocitatis gradus illeic acquiſitos, &
ex æquo factos cum decurſis partibus; adſcripſiſſe au­
tem mediis interuallis ſecundæ, & ſequentium partium
fractos numeros, ad deſignandum tempora, ſiue fra­
ctiones temporis primi, quibus vnumquodque ſpa-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index