Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 61]
[Figure 62]
[Figure 63]
[Figure 64]
[Figure 65]
[Figure 66]
[Figure 67]
[Figure 68]
[Figure 69]
[Figure 70]
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
[Figure 85]
[Figure 86]
[Figure 87]
[Figure 88]
[Figure 89]
[Figure 90]
< >
page |< < of 403 > >|
Gemmarum genera tria: perſpicuum vt
adamas
, opacum vt onyx plerunque, mi­
ſtum
vt ſardonyx & iaſpis: quorum par­
tes
quædam perſpicuæ, quædam verò opa­
.
Aliæ etiam reddunt imaginem vt Sap­
phirus
quem ego habeo, & ſmaragdus,
tum
carbunculus illo in Orchomeno Arca­
diæ
inuentus.
Cauſa cur reddant gemmæ
imaginem
, eſt nitor primum, inde duri­
ties
, tertiò opacitas, quartò color dilutus:
vix
enim cum calore perfecto poteſt imago
reddi
.
Inter ſaxa plerunque generantur
gemmæ
, deſtillante è lapidibus ſucco in con­
caua
, velut infans materno ſanguine.
Vi­
dimus
in lapidibus ferreis, quos ad confi­
cienda
metallica vaſa conterebant, ame­
thyſtos
& carbunculos eius generis, quos
vocant
granatos, ſed minimè duros, quòd
è
Germania deferrentur: vt appareret gem­
mas
è ſucco metallico inter lapides puriore
generari
.
Pretioſiores quidem ex auro &
argento
, ignobiles ex ære & ferro, at­
que
plumbo.
In noſtris igitur regionibus
gemmæ
nobiles non fiunt, quia auro non
abundant
: & ſi auro abundare poſſent, ob­
ſtat
cœli frigus.
Pro natura igitur metal­
lorum
differentiæ fiunt lapidum atque gem­
marum
.
Auri quidem adamas, carbuncu­
lus
, ſmaragdus, opalus, ſapphirus autem
argenti
, ferri verò carbunculus, granatus
& amethyſtus: hos cùm duri non fuerint
inferius
, ſuccos potius quàm gemmas ap­
pellabimus
.
Chryſtallus cùm magnitudi­
ne
, & mollitie multum abſit à gemmarum
natura
, illud quoque habet quòd abſque
metallica
natura oriatur.
Viſne exemplum
gemmarum
ortus?
Vt nodi in lignis, vt in
hominibus
glandulæ: vt in herbis ſemina
quædam
, imò verius vt fungi in arboribus,
& qui pertioſiores ſunt in roſarum truncis:
quod
enim liquidum eſt, cogitur: quod te­
nue
& purum, ſplendet: quod impurum,
tantùm
nitet: quod longo tempore inter
ſaxa
duratur, in lapidis etiam duritiem tran­
ſit
.
Tranſit & in gemmæ duritiem, quòd te­
nue
ſit admodum: nam id nitet, quia æqua­
le
eſt & ſolidum: parum enim abeſt, præcipuè
ſi
poliatur, quod tenuiſſimum eſt.
Gemmarum
igitur
ortus talis eſt, atque pretioſiorum in ca­
lidis
regionibus quòd ſuccus ille ſit tenuiſſi­
mus
.
Ob id igitur gemmæ omnes tantum ha­
bent
duritiei, quantum & nitoris.
Aliæ verò
in
animalibus generantur, vt ſuo loco ex­
plicabitur
.
Cæterùm quæ inter lapides generan­
tur
, non paſſim, ſed habet vnaquæque
gemma
ſuam matricem.
Smaragdus praſ­
ſio
innaſcitur, & iaſpidi quandoque, ſi­
lici
, iaſpis.
Carbunculum ferunt balaſſio,
cryſtallus
marmori, onychi ſarda, qua­
lis
apud me eſt, vbi in imo videas ony­
chem
expreſſam, Sardam in ſupremo.
Cognoſcuntur gemmæ, tactu, viſu, li­
ma
, ſubſtantia.
Tactu, quia grauiores
vitro
ſunt ac frigidiores.
Vnde Indi gens
hoc
in genere ſolertiſſima, linguæ conta­
ctu
eas probare ſolent.
Sunt autem optimæ,
quæ
frigidiſſimæ.
Viſu, quòd ſplendor niti­
dior
ſit, conſtantior, ac magis oculos im­
plens
, nec lucernæ lumine adeò vt vitrum
hebetatur
.
Subſtantia verò viuacior ac ma­

gis
leuis.
Lima, quia (vt dixi) non atte­
runtur
.
Inde factum eſt vt gemmæ pleræque
interdiu
locis in quibus naſci ſolent, ſolis
ſplendore
detegantur: nocte Lunæ, vel ſy­
derum
: aliæ caſu, aliæ effoſſis locis certis ar­
gumentis
quæruntur, inueniuntúrque.
Gem­

marum
vitia plurima: alia tamen coloris, vt
fumus
, vmbra, nubecula: alia corporis, vt
ſcabrities
, capillus, ſal, punctum, ſcobs,
plumbago
, ferrugo, rubigo, vomica.
Fu­
mus
obſcurior, nubecula candidior, vm­
bra
tenuior ac nigrior.
Capillus in ſuper­
ficie
quaſi exeſus, vt lima tactus lapis vi­
deatur
.
Sal obſcurum intus, glaciem vo­
cant
, Scabrities aſperitas quædam, quæ
tamen
à profundo originem ducit.
Pun­
ctum
eſt, vt bulla parua in corpore gem­
.
Scobs velut fragmenta ſparſa. Plum­
bagine
obtuſus ſplendor redditur, ferru­
gine
etiam cum colore obſcuro.
Vomica
puſtula
videtur profunda, denſa.
Nuper
vidi
tuberculo ſimilem, cum exterior ſuper­
ficies
leuis eſſet, & tuber in ſolido.
Id ve­
admirabile quod intus prominere vide­
retur
.
Vt quòd erat, eſſe vix poſſe cre­
das
, nec vlla arte poſſe imitari.
Vitian­
tur
gemmæ non plus animalibus, plantiſ­
ve
, imò minus: ſed tamen rariores ſine
vitio
videntur eſſe gemmæ animalibus &
plantis
, quòd in gemmis ob ſplendorem,
& paruitatem vitia magis conſpicua ſint,
& animaduerſione digna.
Ob id pleroſ­

que
eruditos magis vitiis grauioribus ob­
noxios
exiſtimamus, fallente ſenſu: nam
non
ſic eſt, ſed ob ſplendorem nominis
& formæ humilitatem magis ſunt in illis
conſpicua
, & magis animaduertuntur.
At
plebeios
homines obſcuritas tegit: non enim
tot
hominum oculos habent in ſe conuer­
ſos
, vt ſapientes.
Magnitudo autem in
Principibus
facit, vt non animaduerta­
tur
vitium, velut nec in ampla veſte exi­
gua
macula: factum eſt, vt anſa præ­

beretur
populis maledicendi de ſapienti­
bus
: tum verò viciſſim illis irritatis, in­
uidia
non leuis patriæ conflata eſt, à qua
nonnunquam
excidium & calamitates in­
gentes
prouenêre.
Quantum obfuit etiam
citra
diuinum iudicium Iudæis, quòd
Chriſtum
& Iacobum occiderint?
Athe­
nienſibus
, quòd Socratem?
Romanis,
quòd
Scipionem Africanum in exilium
ſpontaneum
coëgerint?
Sed omittamus
obſcuriora
: ab euidentibus ſumamus
exemplum
.
Pericles vir maximi inge­
nij
, inſimulatus ab æmulis quòd pe­
cuniam
publicam apud ſe repoſitam con­
ſumpſiſſet
, ne apud iudices infenſos ca­
lumniæ
rationem reddere cogeretur, ſua­
dendo
& impellendo, populum Athenien­
ſem
bello Peloponenſi implicuit, in quo
pecuniæ
omnes tam publicæ, quam pri­
uatæ
abſumptæ ſunt: iuuentus tota par­
tim
bello, partim cum toto populo pe­
ſte
ſublata eſt: agri vaſtati: vrbes Athe­
narum
imperio ſubiectæ, exciſæ euerſæ, ac in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index