Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
Antim. Videtur quidem Stagirita hoc ipſum, quod dicis ad ſtruere; præ­
ſertim
lib.2. de cœlo text.
100. Accidit autem, inquit, idem terræ medium
eſſe
, ac Vniverſi, ſed vt terræ centrum eſt, in id ferri per accidens; per ſe
verò
ad centrum Vniverſi; de hoc tamen lib. 3. text.33. dubitare videtur;
vbi
enim dixiſſet, quidquid pondus habet, ferri ad medium, ſeu versùs
centrum
, ſtatim ſubdit hæc: vtrùm autem ad terræ medium, an Vniverſi
feratur
, cùm idem medium ſit ipſorum, alia ratio eſt. Cùm autem Ariſtoteles
cœlos
ſolidos poſuerit, & Sphæram ignis aëre ſuperiorem, & quintam
eſſentiam
, quam animatam eſſe indicare videtur, quid mirum, cùm ele­
menta
noſtra, juxta illum, vltra concavum Lunæ non extendantur, & ſuis
orbibus
ſolidis ſolidi Planetæ affixi ſint, nihil vltra prorsùs gravitare aut
levitare
, ac proinde gravium & levium commune centrum in Mundi &
Terræ
centro collocavit.
Si tamen cœlum eſſe fluidum putaſſet, & cœ­
leſtes
Sphæras in illo communi medio moveri, & ſuos agere orbes; ſi
Cometas
de novo gigni & mori in ætherea regione, nec non faculas &
maculas
in Solis diſco.
Martem propiùs ad terras nonnunquam accedere
quàm
Solem; novas Stellas in Cœlo naſci; ſi demùm alia multa, quæ
jam
ex obſervationibus comperta ſunt, ſciviſſet, non eſt dubium, quin alia
de
Cœlo & Vniverſi conſtructione ſcripſiſſet; quanquam cum Ariſtotele
Dico
centrum terræ Vniverſi centrum eſſe, circa quod cœleſtes Sphæræ
ſuos
orbes agunt, versùs quod illa omnia gravia tendunt, ſublunaria ſci­
licet
, quæ Ariſtoteles agnovit; ſed cùm hoc commune medium vltra
extendatur
, & eadem ratione pro formatione & conſervatione militet
in
aliis globis; tot pono centra, in quæ partes circumpoſitæ nituntur,
quot
ſunt globi totales; gravitas enim non totius, ſed partium proprietas
eſt
, cujus vi quælibet pars versùs ſuum centrum nititur, & contranititur,
ne
ab eo ſeparet ut, & ſi vnquam ab eo ſeparetur, in illud denuò ſe reci­
pit
. Quid vero ad conmune medium ſpectat, illius pottio verſùs illam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index