Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
< >
page |< < of 145 > >|
1
THEOREMA II.
Si duo Orbiculi ſimul iuncti & æquales percutiant alium maiorem,
duobus autem illis ſimul ſumptis æqualem; orbiculo ſuperiori reflexo,
motum continuat baſis.
Difficultas hic eſt, quòd cùm orbiculus ſolidus percutit ali­
um ſibi æqualem, illo moto quieſcit: cur igitur non idem fit,
cùm duo ſimul iuncti, atque eidem æquales hunc percutiunt, ve.
rùm uterque inæqualiter movetur ex illâ plagâ? Nam eodem
impulſu agi videntur: neceſſe ergo eandem inferre plagam:
Et cùm gravitas orbiculi maioris ſit dupla, & impulſum reci­
piat duplum illius, quo ſinguli moventur; erit quoque eadem ve­
locitas motûs.
At verò ſi baſis ſequitur motum maioris; ne­
ceſſe huius motum eſſe velociorem quàm baſis motum: quæ
ab incipiente & necdum perfectâ plagâ movetur.
Et ſi refle­
ctit alter orbiculus: quia peractâ huius plagâ necdum incipit
moveri maior; velocitatem habebit minorem.
Pro ſolutione
dico, impulſum in utroque orbiculo eſſe æqualem.

Secundô inæqualiter moveri, magisque impediri motum baſis
per 1 Theor: huius; & cùm impulſum determinet motus; ma
iori tempore plagam perficiet baſis.
Cùm ergò maior orbi­
culus gravitatem habeat duplam; ad illam velocitatem mo­
tûs, non niſi ab impulſu duplo perducitur: perfectâ autem pla­
gâ unius orbiculi, necdum percuſſit alter: neque igitur ex illâ
plagâ ſe abducit orbiculus maior: ac proinde orbiculus, qui
iam percuſſit, reflectit.
Et quia minor eſt velocitas motûs
baſis, velociùs movebitur ab utraque plagâ. igitur ad illam ve­
locitatem, quâ movetur baſis, ab incipiente & necdum perfe­
ctâ huius plagâ perducetur: ac proinde reliquus impulſus mo­
tum continuabit.
Idem autem fit, ſi alter orbiculus ſit paulo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index