Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 203 > >|
1
Propoſitione. II.
præcedentis; ac pro­
inde per Propr. III.
cap. 1. aqua AB ex­
pellet aquam CB,
non quidem per preſ­
ſionem, ſed per at­
tractionem; hoc eſt,
efflueta qua AB, ſe­
cumque trahetaquam
CB, & quidem to­
tam, tum propter
rationem dictam,
tum nè detur vacu­
um in ſiphone.
31[Figure 31]
Annotatio I.
MOnuit hîc P. Athanaſius Kircherus, ea quæ diximus hoc loco, ſo­
lùm eſſe intelligenda in eo caſu, in quo tubi ABC laxior portio BC
inferiùs eſt clauſa, ſolo foramine I. relicto. Si enim totum orificium a­
pertum fuerit; aqua nulla ratione ſiſtipoterit quin effluat ſecumque tra­
hat aquam cruris BA.
Rationem adſignat, quia quando ſolum fora­
men I eſt apertum, ſola columna aquea BI in fig. I. habet rationem per­
pendiculi, eò quòd ſolum illa premat ſupra I.
At quando totum orifi­
cium eſt apertum, tota aqua BHICG habet rationem perpendiculi,
quia tota premit ſupra orificium apertum, ac proinde æquivalet pluribus
perpendiculis æqualibus perpendiculo BI; quæ ſimul ſumpta ſuperant
perpendiculum longius BA.
Addidit, hæc ſe longa experientia didiciſſe.
Opportuna monitio, nec menti meæcontraria. Puto tamen, a­
quam ex orificio CI penitus aperto effluere non tam obrationem adſig­
natam, quàm quòd aëri facillimus pateat ingreſſus ob laxitatem orificij;
quo ingrediente diſcontinuatur aqua, & per vtrumque orificium apertum
effluit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index