Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
101
101 (95)
102
102 (96)
103
103 (97)
104
104 (98)
105
105 (99)
106
106 (100)
107
107 (101)
108
108 (102)
109
109 (103)
110
110 (104)
< >
page |< < (103) of 760 > >|
109103LIBER IIII. pus, & quid'nam ſit, quotq́; modis nunc ipſum dicatur, &
quid ſit olim, quid iam, quid nuper, quid quondam, quid ſu-
bito, ſatis per ea, quæ dicta ſunt explicauimus.
Expoſuit tempus eſſe numerum motus, quodq́; infians ſit ter-
minus in quo præſens &
futurum. Nunc declarabit omnem
tranſmuta tionem in tempore eſſe, quodq́ impoſsibile ſit ali-
quem non in tempore eſſe.
CAP. XIIII.
_H_Is autem boc pacto determinatis, patet omnem mu-
11Declarat bic
Āriſt. omnem
mutationem in
tempore feri,
duabus rationi
bus.
tationem neceſſariò in tempore eſſe, &
omne quod
mouetur in tempore moueri:
celerius enim, & tardius in o-
mni ſanè mutatione eſt:
nam in cunctis ita uidetur. Dico au
tem id celerius moueri, quod prius ad id, ad quod perrgit,
uenit, modò ſit idem ſpacium, uniformisq́ motus uelut in la
tione, ſi ambo ſuper circunferentia, aut ſuper recta linea
moueantur, &
in cæteris ſimilimodo. At ipſum prius, in tẽ
pore eſt:
prius enim, atq; posterius, ratione distantiæ ad ip
ſum nunc, dicimus:
ipſum uerò nunc, terminus eſt tranſacti,
atq;
futuri. Quare cùm ipſum nunc, in tẽpore ſit, & prius
ipſum, posteriusúe in tempore erit:
in quo nanq; nunc ip-
ſum eſt, in hoc &
distantiam ipſius nunc eſſe neceſſe eſt:
modo autem contrario, prius ipſum in præterito, atque fu-
turo tempore dicitur:
nam in præterito quidem id dicimus
prius, quod longius ab ipſo nunc distat:
id uerò posterius,
quod idem propinquius eſt.
In futuro autẽ id quidem prius
quod eſt propinquius illi:
id uerò posterius, quod ab eodem
longius distat.
Quare cùm ipſum quidem prius in tempore
ſit, omnem autem motum comitetur ipſum prius, ut patet,
perſpicuum eſt omnem mutationẽ, omnemq́;
motum in tem
pore eſſe.
Dignum autem eſt conſideratione, & quo-
nam modo ſeſe habet ad animam tempus, &
cur in omni-
bus tempus eſſe uidetur, &
in terra, & in mari, atque

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index