Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 403 > >|
1tamen paruæ ſunt, toto genere marmora. Si
autem ſquamis conſtent, ſilices: ſi granulis,
cotes: ſi nihil horum adſit, ſaxa vocentur.
Gemma quæ
vocetur, &
quæ verè ſit.
Gemmarum
genera.
Gemmarum genera tria: perſpicuum vt
adamas, opacum vt onyx plerunque, mi­
ſtum vt ſardonyx & iaſpis: quorum par­
tes quædam perſpicuæ, quædam verò opa­
cæ.
Aliæ etiam reddunt imaginem vt Sap­
phirus quem ego habeo, & ſmaragdus,
tum carbunculus illo in Orchomeno Arca­
diæ inuentus.
Cauſa cur reddant gemmæ
imaginem, eſt nitor primum, inde duri­
ties, tertiò opacitas, quartò color dilutus:
vix enim cum calore perfecto poteſt imago
reddi.
Inter ſaxa plerunque generantur
gemmæ, deſtillante è lapidibus ſucco in con­
caua, velut infans materno ſanguine.
Vi­
dimus in lapidibus ferreis, quos ad confi­
cienda metallica vaſa conterebant, ame­
thyſtos & carbunculos eius generis, quos
vocant granatos, ſed minimè duros, quòd
è Germania deferrentur: vt appareret gem­
mas è ſucco metallico inter lapides puriore
generari.
Pretioſiores quidem ex auro &
argento, ignobiles ex ære & ferro, at­
que plumbo.
In noſtris igitur regionibus
gemmæ nobiles non fiunt, quia auro non
abundant: & ſi auro abundare poſſent, ob­
ſtat cœli frigus.
Pro natura igitur metal­
lorum differentiæ fiunt lapidum atque gem­
marum.
Auri quidem adamas, carbuncu­
lus, ſmaragdus, opalus, ſapphirus autem
argenti, ferri verò carbunculus, granatus
& amethyſtus: hos cùm duri non fuerint
inferius, ſuccos potius quàm gemmas ap­
pellabimus.
Chryſtallus cùm magnitudi­
ne, & mollitie multum abſit à gemmarum
natura, illud quoque habet quòd abſque
metallica natura oriatur.
Viſne exemplum
gemmarum ortus?
Vt nodi in lignis, vt in
hominibus glandulæ: vt in herbis ſemina
quædam, imò verius vt fungi in arboribus,
& qui pertioſiores ſunt in roſarum truncis:
quod enim liquidum eſt, cogitur: quod te­
nue & purum, ſplendet: quod impurum,
tantùm nitet: quod longo tempore inter
ſaxa duratur, in lapidis etiam duritiem tran­
ſit.
Tranſit & in gemmæ duritiem, quòd te­
nue ſit admodum: nam id nitet, quia æqua­
le eſt & ſolidum: parum enim abeſt, præcipuè
ſi poliatur, quod tenuiſſimum eſt.
Gemmarum
igitur ortus talis eſt, atque pretioſiorum in ca­
lidis regionibus quòd ſuccus ille ſit tenuiſſi­
mus.
Ob id igitur gemmæ omnes tantum ha­
bent duritiei, quantum & nitoris.
Aliæ verò
in animalibus generantur, vt ſuo loco ex­
plicabitur.
Cauſa cur
gemmæ red­
dunt imagi­
nem.
Gemmarum
ortus.
Gemmarum
matrices.
Cæterùm quæ inter lapides generan­
tur, non paſſim, ſed habet vnaquæque
gemma ſuam matricem.
Smaragdus praſ­
ſio innaſcitur, & iaſpidi quandoque, ſi­
lici, iaſpis.
Carbunculum ferunt balaſſio,
cryſtallus marmori, onychi ſarda, qua­
lis apud me eſt, vbi in imo videas ony­
chem expreſſam, Sardam in ſupremo.
Cognoſcuntur gemmæ, tactu, viſu, li­
ma, ſubſtantia.
Tactu, quia grauiores
vitro ſunt ac frigidiores.
Vnde Indi gens
hoc in genere ſolertiſſima, linguæ conta­
ctu eas probare ſolent.
Sunt autem optimæ,
quæ frigidiſſimæ.
Viſu, quòd ſplendor niti­
dior ſit, conſtantior, ac magis oculos im­
plens, nec lucernæ lumine adeò vt vitrum
hebetatur.
Subſtantia verò viuacior ac ma­

gis leuis.
Lima, quia (vt dixi) non atte­
runtur.
Inde factum eſt vt gemmæ pleræque
interdiu locis in quibus naſci ſolent, ſolis
ſplendore detegantur: nocte Lunæ, vel ſy­
derum: aliæ caſu, aliæ effoſſis locis certis ar­
gumentis quæruntur, inueniuntúrque.
Gem­

marum vitia plurima: alia tamen coloris, vt
fumus, vmbra, nubecula: alia corporis, vt
ſcabrities, capillus, ſal, punctum, ſcobs,
plumbago, ferrugo, rubigo, vomica.
Fu­
mus obſcurior, nubecula candidior, vm­
bra tenuior ac nigrior.
Capillus in ſuper­
ficie quaſi exeſus, vt lima tactus lapis vi­
deatur.
Sal obſcurum intus, glaciem vo­
cant, Scabrities aſperitas quædam, quæ
tamen à profundo originem ducit.
Pun­
ctum eſt, vt bulla parua in corpore gem­
mæ.
Scobs velut fragmenta ſparſa. Plum­
bagine obtuſus ſplendor redditur, ferru­
gine etiam cum colore obſcuro.
Vomica
puſtula videtur profunda, denſa.
Nuper
vidi tuberculo ſimilem, cum exterior ſuper­
ficies leuis eſſet, & tuber in ſolido.
Id ve­
rò admirabile quod intus prominere vide­
retur.
Vt quòd erat, eſſe vix poſſe cre­
das, nec vlla arte poſſe imitari.
Vitian­
tur gemmæ non plus animalibus, plantiſ­
ve, imò minus: ſed tamen rariores ſine
vitio videntur eſſe gemmæ animalibus &
plantis, quòd in gemmis ob ſplendorem,
& paruitatem vitia magis conſpicua ſint,
& animaduerſione digna.
Ob id pleroſ­

que eruditos magis vitiis grauioribus ob­
noxios exiſtimamus, fallente ſenſu: nam
non ſic eſt, ſed ob ſplendorem nominis
& formæ humilitatem magis ſunt in illis
conſpicua, & magis animaduertuntur.
At
plebeios homines obſcuritas tegit: non enim
tot hominum oculos habent in ſe conuer­
ſos, vt ſapientes.
Magnitudo autem in
Principibus facit, vt non animaduerta­
tur vitium, velut nec in ampla veſte exi­
gua macula: eò factum eſt, vt anſa præ­

beretur populis maledicendi de ſapienti­
bus: tum verò viciſſim illis irritatis, in­
uidia non leuis patriæ conflata eſt, à qua
nonnunquam excidium & calamitates in­
gentes prouenêre.
Quantum obfuit etiam
citra diuinum iudicium Iudæis, quòd
Chriſtum & Iacobum occiderint?
Athe­
nienſibus, quòd Socratem?
Romanis,
quòd Scipionem Africanum in exilium
ſpontaneum coëgerint?
Sed omittamus
obſcuriora: ab euidentibus ſumamus
exemplum.
Pericles vir maximi inge­
nij, inſimulatus ab æmulis quòd pe­
cuniam publicam apud ſe repoſitam con­
ſumpſiſſet, ne apud iudices infenſos ca­
lumniæ rationem reddere cogeretur, ſua­
dendo & impellendo, populum Athenien­
ſem bello Peloponenſi implicuit, in quo
pecuniæ omnes tam publicæ, quam pri­
uatæ abſumptæ ſunt: iuuentus tota par­
tim bello, partim cum toto populo pe­
ſte ſublata eſt: agri vaſtati: vrbes Athe­
narum imperio ſubiectæ, exciſæ euerſæ, ac in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index