Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
101
101 (383)
102
102 (384)
103
103 (385)
104
104 (386)
105
105
106
106 (386)
107
107
108
108 (387)
109
109
110
110 (389)
< >
page |< < of 568 > >|
109 54[Figure 54]
Christiani Hugenii C. F.
ILLVSTRIVM QVORVNDAM
PROBLEMATVM CONSTRVCTIONES.
Probl. I.
Datam ſphæram plano ſecare, ut portiones
inter ſe rationem habeant datam.
HOc Archimedes problema reſolvit lib. 2. de
Sphæra &
Cylind. Compoſitionem autem pro-
miſſam non videtur explicuiſſe, niſi ipſius eſt il-
la quam Eutocius in vetuſto quodam libro reper-
tam commentariis ſuis inferuit.
Ea vero parabo-
les &
hyperboles interſectione perficitur, uti & illa cujus
Dionyſidorus autor eſt, quæ tamen à priori differt.
Præter
has tertiam quoque adfert Eutocius è Dioclis de Pyriis li-
bro, quæ hyperboles &
ellipſis deſcriptionem requirit. No-
ſtra autem quam hic conſcribemus anguli triſectionem poſtu-
lat;
Et hæc conſtruendi ratio in ſolidis problematibus quo-
dammodo ſimpliciſſima videtur, atque ad uſum maxime ac-
commodata.
Eſto igitur data ſphæra cujus centrum M, diameter C A.
11TAB. XLI.
Fig. 1.
Et data ſit proportio lineæ S ad T majoris ad minorem.
Intelligatur ſecari ſphæra plano ſecundum A C diametrum,
ſitque maximus in ea circulus C B A D.
Et producatur
utrimque diameter C A, &
ponatur ſemidiametro æqua-
lis utraque harum C H, A E.
Et dividatur tota H E in
Q, ut ſit E Q ad Q H ſicut S ad T.
Ipſi autem M Q æqua-
lis ponatur ad circumferentiam recta A R.
Et ei quæ ter-
tiam partem ſubtendit arcus A R, æqualis ſumatur M N.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index