Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 579 > >|
1
Cap. 1. de
momentis
grauium in
fluido inna­
tantium.
SVPPOSITIO I.
Suppono primò quòd quodlibet corpus, ſiuè den­
ſum, ſiuè fluidum, ex ijs quæ globum terra-queum̨
componunt, graue eſt, exercetque vim ſeù conatum
ſuæ grauitatis, etiam ſi in fluido ſibi aut homogeneo,
aut non, conſtituatur.
hoc autem ſuo loco euidentiſ­
ſimis rationibus, ac experimentis confirmabitur.
SVPPOSITIO II.
Secundo loco ſuppono vim, ſeù conatum, quo flui­
da nituntur ſeſe vnire ſphæræ terraqueæ, effici per
lineas perpendiculares ad ſuperficiem horizontis.
&
hoc patet quia quodlibet graue naturali inſtinctu co­
natur ad centrum terræ accedere via breuiſſima, igi­
tur directio prædicti motus, ſeù conatus compreſſiuus
efficietur per ſemidiametros eiuſdem terræ, hæ verò
perpendiculares ſunt ad ſuperficiem horizontalem,
quæ ſphæricè ipſam terram comprehendit, igitur ma­
nifeſtum eſt quòd motus ſeù conatus compreſſiuus
omnium partium fluidi per lineas ad horizontem per­
pendiculares efficitur.
SVPPOSITIO III.
Tertiò quod libet corpus graue eſt impoſſibile vt
moueatur motu ſpontaneo, & naturali, quando ad cen­
trum
telluris minimè approximari poteſt.
hoc mani­
feſtum eſt quia cùm omnes partes terrenæ vt graues
naturali inſtinctu ad terræ centrum accedere conen-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index