Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 524 > >|
1
EDITORIS
PRÆFATIO.
NEWTONIANÆ Philoſophiæ novam tibi, Lector benevole,
diuQ.E.D.ſideratam Editionem, plurimum nunc emenda­
tam atque auctiorem exhibemus.
Quæ potiſſimum conti­
neantur in hoc Opere celeberrimo, intelligere potes ex Indicibus
adjectis: quæ vel addantur vel immutentur, ipſa te fere docebit
Auctoris Præfatio.
Reliquum eſt, ut adjiciantur nonnulla de Me­
thodo hujus Philoſophiæ.
Qui Phyſicam tractandam ſuſceperunt, ad tres fere claſſes re­
vocari poſſunt.
Extiterunt enim, qui ſingulis rerum ſpeciebus Quali­
tates ſpecificas & occultas tribuerint; ex quibus deinde corporum
ſingulorum operationes, ignota quadam ratione, pendere volue­
runt.
In hoc poſita eſt ſumma doctrinæ Scholaſticæ, ab Ariſtotele
& Peripateticis derivatæ: Affirmant utique ſingulos Effectus ex
corporum ſingularibus Naturis oriri; at unde ſint illæ Naturæ
non docent; nihil itaQ.E.D.cent.
Cumque toti ſint in rerum no­
minibus, non in ipſis rebus; Sermonem Q.E.D.m Philoſophicum
cenſendi ſunt adinveniſſe, Philoſophiam tradidiſſe non ſunt cen­
ſendi.
Alii ergo melioris diligentiæ laudem conſequi ſperarunt, rejecta
Vocabulorum inutili farragine.
Statuerunt itaque Materiam uNI­
verſam homogeneam eſſe, omnem vero Formarum varietatem, quæ
in corporibus cernitur, ex particularum componentium ſimpliciſſi­
mis quibuſdam & intellectu facillimis affectionibus oriri.
Et recte
quidem progreſſio inſtituitur a ſimplicioribus ad magis compoſita,
ſi particularum primariis illis affectionibus non alios tribuunt mo­
dos, quam quos ipſa tribuit Natura.
Verum ubi licentiam ſibi
aſſumunt, ponendi quaſcunque libet ignotas partium figuras &
magnitudines, incertoſque ſitus & motus; quin & fingendi Fluida
quædam occulta, quæ corporum poros liberrime permeent, omNI­
potente prædita ſubtilitate, motibuſque occultis agitata; jam ad
ſomnia delabuntur, neglecta rerum conſtitutione vera: quæ fane
fruſtra petenda eſt ex fallacibus conjecturis, cum vix etiam per
certiſſimas Obſervationes inveſtigari poſſit.
Qui ſpeculationum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index