Delfino, Federico, De fluxu et refluxu aquae maris, 1559

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 75 > >|
1medium noctis in quarta nocturna fluxus) diſtans ab occaſu
per 45 gradus, & à medio noctis ſimiliter.
fortia pro refluxu
ſunt punctum medium inter meridiem, & occaſum in quarta
diurna refluxus, diſtans à meridie per 45 gradus, & ab occa
ſu ſimiliter: & punctum medium inter medium noctis, & or­
tum, in quarta nocturni refluxus, diſtans à medio noctis per
45 gradus, & ab ortu ſimiliter: & ſicut puncta debilia diſtant
adinuicem per quartam cæli; ita iſta fortia diſtant adinuicem
per quartam cæli, habentibus orizontem rectum.
Sciendum eſt etiam tertio, quòd, præter iſta octo puncta di­
cta, habentibus orizontem rectum, ſunt multa alia puncta æ­
quipotentia, ſeu æqualis uirtutis: & talia puncta ſunt omnia
puncta cæli æqualiter diſtantia, & quatuor punctis principali­
bus cæli, quæ puncta principalia cæli ſunt puncta orientis, pun
ctum occidentis, punctum meridiei, & punctum mediæ no­
ctis, uel à quatuor punctis fortibus cæli, quod eſt idem: in
quartis tamen contrariæ operationis.
ſunt enim omnia talia
puncta æqualis uirtutis, ſeu æquipotentia in mouendo aquam
maris: in orizonte autem obliquo aliter eſt, ut infra uidebitur.
Sciendum eſt quarto, quòd ſol, & luna omni menſe ſunt ſi­
mul in eodem ſigno, gradu, & minuto; & iſte ſitus appella­
tur coniunctio lunæ cum ſole.
inde ad octo dies, uel circa lu­
na eſt elongata à ſole per motum eius proprium per quartam
partem cæli: & hæc elongatio appellatur quadratura prima
lunæ cum ſole.
inde ad 14 dies, uel circa, eſt elongata à ſole,
per aliam quartam partem cæli, & ſic per medietatem cæli.
&
hæc diſtantia appellatur oppoſitio lunæ cum ſole, ſeu plenilu
nium.
inde ad 21 dies, uel circa, eſt elongata ab oppoſitione
eius cum ſole, ſeu plenilunio, per aliam quartam partem cæ­
li, accedens ad ipſam ſolem.
& hæc diſtantia appellatur qua­
dratura ſecunda lunæ cum ſole.
& tunc luna diſtat à ſole per
quartam partem cæli, ſicut diſtabat in quadratura prima.
accedit ad coniunctionem eius cum ſole. inde ad 20 dies, uel
circa luna eſt iterum cum ſole, & ei coniuncta, ſicut pri­
mo fuit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index