Viviani, Vincenzo, De maximis et minimis, geometrica divinatio : in qvintvm Conicorvm Apollonii Pergaei

Page concordance

< >
Scan Original
41 21
42 22
43 23
44 24
45 25
46 26
47 27
48 28
49 29
50 30
51 31
52 32
53 33
54 34
55 35
56 36
57 37
58 38
59
60
61
62
63 39
64 40
65 41
66 42
67 43
68 44
69 45
70 46
< >
page |< < of 347 > >|
11
IN DIVINATIONEM GEOMETRICAM
DE MAXIMIS, ET MINIMIS
PRÆFATIO.
AMICE LECTOR.
NEMO omnium neſcit, quieruditionis aliquid deguſta-
rint, ac geometricis potiſſimùm ſtudijs animum inten-
derint, meditationes Conicas, tum antiquiſſimas eſſe,
tum ab APOLLONIO Pergæo (qui ad annos fermè
nongentos nunc ſupra mille ſub Ptolomeo Euergete
floruit) omnia ea vſquequaque fuiſſe collecta, quæ ſparſim antea in
eo genere commentati fuerant Ariſteas Geometra, Eudoxus Cnidius,
Menæchmus, Euclides, Conon, Traſideus, Nicoteles, &
quod ali-
qui tradunt Archimedes etiam, ac Doſitheus, multique alijvetuſtio-
res, quorum nomina cum ſcriptis periere.
Hos inter APOLLO-
NIVS, vtiliſſimam hanc, admirabilemque doctrinam egregiè illu-
ſtrauit, ampliauitque octo libris comprehenſam, vt ipſe ad Eudemum
præfatur.
Id autem tam ſelici ſupra cæteros excellentia perfecit, iure
vt ab omnibus ſui æui Mathematicis MAGNVS GEOMETRA au-
dierit.
Neque illud nos fugit, ad vſque Pappi Alexandrini tempora, hos
octo libros perueniſſe, qui neceſſaria nobis Lemmata ad eorum no-
tionem conſtruxit.
Eutocius quoq; Aſcalonites Pappo iunior, pręter
commentaria in quatuor APOLLONII priores, reliquas curas in toti-
dem reliquos Anthemo promittit.
Cæterùm ex quo Eutocius floruit,
annos, vt aliqui tradunt, à condita ſaluta circiter CCCCLXXX.
integram librorum familiam fuiſſe viſam nemo prodidit, ſed quatuor
poſterioribus inuidioſa vetuſtate diuulſis, priores tantùm meliori con-
cordia ſuperfuiſſe creditum hactenus.
Hanc ego notitiam tacitus intra me condidi, atque iam tum,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index