Ghetaldi, Marino, Marini Ghetaldi Promotvs Archimedis sev de varijs corporum generibus grauitate & magnitudine comparatis

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13 1
14 2
15 3
16 4
17 5
18 6
19 7
20 8
21 9
22 10
23 11
24 12
25 13
26 14
27 15
28 16
29 17
30 18
31 19
32 20
33 21
34 22
35 23
36 24
37 25
38 26
39 27
40 28
< >
page |< < of 89 > >|
11
BENEVOLO
LECTORI.
DIVERSA corporum genera duplici ra-
tione comparari inter ſe à Mathematicis
poſſunt mole ac pondere.
Pondere compara-
tio fit, cum inter corpora diuer ſi generis mo
le æqualia, quæritur, quę ſit ratio ponderis:
quanto videlicet, vnum altero grauius, aut leuius ſit. Ma-
gnitudine autem fit collatio, cum poſita pari grauitate, quæ-
ritur, quæ ſit ratio magnitudinis;
quanto ſit alterum altero
maius, aut minus.
Quæ comparatio mihi cum videretur &
iucunda cognitu, &
vſum nonnullum habere, nec fuſe à quo
piam explicata, non ita pridem ſuper ea non nihil cœpi mo-
liri;
ſed nibil de luce ac publico cogitabam. Is enim ego ſum,
qui malim ſcire, quam noſci;
diſcere, quam docere. Sed ta-
men cum Michael Coignetus in rebus Mathematicis ex-
cellens vir, ac Magiſter meus, cui ego plurimum debere me
fateor, ab eo enim prima elementa habui, repoſcere à me pu-
blicum aliquem doctrinæ ſuæ fructum videretur.
ac Fede-
ricus Saminiatus cuius morum ſuauitatem, &
beneuolen-
tiam erga me diu, dum ſimul hiſce studijs condiſcipuli ope-
ram dedimus, expertus ſum, me vt aliquid auderem tum
oratione, tum exemplo ſuo excitaret, cœpi minus ab ea cogi-
tatione alienus eſſe.
Deinde vero ſummos viros

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index