Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
< >
page |< < of 248 > >|
1traducantur, ſed vterque per ſe, vt aiunt, Soli competat, inde ſortè
iure cuipiam impoſſibiles videbuntur.
Antimus, Ita luditis ſimpliciorum animos maioris ſimplicitatis obtentu;
& dubito, an ſeriò, an verò per iocum hæc dicas; tu quoque imponere
mihi cogitabas; Apage igitur prefatam motuum farraginem; ego enim
vnum dumtaxat, cumque ſimpliciſſimum motum admitto in ſolari ſyſte­
mate, quod neſcio, an mirum tibi accidat.
Auguſlin. Mirum prorſus, immò falſum, neque id, opinor mihi vn­
quam perſuadebis; cum perſpicuum ſit (neque veſtri hoc negant) ad Sal­
vanda cuncta phænomena, prædictos omnes motus, ſi fortè vltimum ex­
cipias, quem non ita omnes aſſeveranter adſtruunt, neceſſarios eſſe.
Antim. Ne quæſo dubites, vbi rem a me intellexeris, tibi fortè per­
ſuaderi ſines; ea quippe dicam quæ, ni fallor, luce meridiana clariora ſint.
Sol vno Eodemque motu ſimpliciſſimo movetur ab ortu ad occaſum, ſub
Ecliptica semper mobili, circa axem mundi cum duplici inclinatione, ſursum,
deorſum, ſiniſtroſum; & rotatione, ſeu turbinatione, circa axem æquè in­
clinatum ad planum Eclipticæ, ac ſibi ſemper parallelum.
En tibi mo­
tum ſimplicidimum, quo ſuppoſito, cuncta facile ac planè explicantur.
Auguſtin. Non intelligo; immò hæc mihi abſurda & repugnantia eſſe
videntur; nec capere poſſum, quî fiat vt omnia facile & plané hoc modò
explicentur.
Antim. Cuncta ſeorſim explico, Cogita, ſi vis, Solem à puncto Æqui­
noctij verni ab ortu ad occaſum ita ferri, vt poſt 24. horarum motum,
orbem ſuum nondum abſolverit, ſuperſitque vnus ferè gradus, paulò
minùs; finge tantula ſimul Solem inclinatione ire versùs Boream, &
ſigna vtriuſque loci in cœlo veſtigia, atque ita deinceps moveri Solem
puta, ſignatis ſingulorum locorum veſtigiis; vbi verò Sol ad Tropicum
Cancri pervenerit, ſuppone quaſi repercuſſum versùs Auſtrum eodem
modo deflectere, multiplicatis revolutionibus, donec ad Tropicum Ca­
pricorni perveniat, a quo eodem modo versùs Boream deflectat donec
tandem ad Æquatorem denuò redeat; per ſignata veſtigia ſi ducas circu­
lum,, erit Ecliptica, quam circa mundi Axem finges moveri, & ab eius
polis circulos polares deſcribi; ita autem ſol attemperat reciprocam il­
lam inclinationem, ſeu declinationem versùs Auſtrum & Boream, vt
nunquam à prædicto Eclipticæ circulo diſcedat, quod quomodò obtineat,
paulò poſt dicam.
Auguſtin. Sed iſti ſunt duo motus, alter cuiuſdam quaſi librationis, al­
ter circularis.
Antim. Vnicus eſt motus, auguſtine, ſed per modum ſpiræ; quis enim
negat turbinem proiectum ſimplici motu moveri, id eſt, eodem impetu
ad talem lineam determinato; nempe hoc ſuppono cerrum, ex alibi firma­
ta motuum doctrina, eundem impetum ad diverſas lineas determinati poſ­
ſe, ſic pila repercuſſa ſimplici motu movetur, licet linea motus per quam
feretur, duplicem determinationem ſupponat ſcilicet à linea motus
directi, & à plano reflectente; Non eſt igitur dubium, quin prædictus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index