Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
101
101 (75)
102
102 (76)
103
103 (77)
104
104 (78)
105
105 (79)
106
106 (80)
107
107 (81)
108
108 (82)
109
109 (83)
110
110 (84)
< >
page |< < (84) of 376 > >|
11084M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA bantur. Itaque negavit Tarcheſius, item Pytheus, non minus Hermoge-
nes.
Nam is, cum paratam habuiſſet marmoris copiam, in Doricae aedis
perfectionem commutavit, et ex eadem copia eam Ionicam Libero Patri
fecit.
Sed tamen non quod invenuſta eſt ſpecies, aut genus, aut formae
dignitas;
ſed quod impedita eſt diſtributio et incommoda in opere tri-
glyphorum et lacunariorum diſtributione.
Namque neceſſe eſt trigly-
phos conſtitui contra medios tetrantes columnarum, metopasque, quae
inter triglyphos ſient, aeque longas eſſe, quam altas;
contraque in an-
gulares columnas triglyphi in extremis partibus conſtituuntur, et non contra medios tetrantes.
Ita metopae quae proxime ad angulares tri-
glyphos ſiunt, non exeunt quadratae, ſed oblongiores triglyphi dimidia
latitudine.
At qui metopas aequales volunt facere, intercolumnia ex- trema contrahunt triglyphi dimidia latitudine. Hoc autem ſive in me-
toparum longitudinibus ſive in intercolumniorum contractionibus efficia-
tur, eſt mendoſum.
Quapropter antiqui evitare viſi ſunt in aedibus ſa-
cris Doricae ſymmetriae rationem.
Nos autem exponimus uti ordo po-
ſtulat, quemadmodum a praeceptoribus accepimus ;
uti ſi quis volue- rit his rationibus attendens ita ingredi, habeat proportiones explicatas,
quibus emendatas et ſine vitiis efficere poſſit aedium ſacrarum Dorico
more perfectiones.
Frons aedis Doricae in loco quo columnae conſtitu-
untur, dividatur ſi tetraſtylos erit, in partes XXVIII, ſi hexaſtylos, XLIV;
ex his pars una erit modulus, qui graece ἐμβάτης dicitur, cujus mo- duli conſtitutione ratiocinationibus efficiuntur omnis operis diſtributio-
nes.
Craſſitudo columnarum erit duorum modulorum: altitudo cum ca-
1234

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index