Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 403 > >|
1hoſtium colonias tranſlatæ: amiſſum etiam
imperium primò, inde libertas: demum
muris euerſis, quod deterrimum fuit, vrbs
ipſa in triginta tyrannorum poteſtatem re­
dacta eſt.
Neſcio quàm ſanctè rempubli­
cam ſuam tractarit: quàm callidè vltus ſit
inimicos, omnibus conſpicuum eſt, vt nun­
quam poſthac Athenienſium ciuitas im­
perium recuperare potuerit, autor eſt
Diodorus Siculus in duodecimo Biblio­
thecæ ſuæ.
Itaque vt ad rem redeam,
ſplendor in gemmis & perſpicuitatis cau­
ſa ſunt, vitia fiant manifeſtiora.
Perſpi­
cuitatis cauſa in gemmis ( nam ſuperius
de metallis egimus ) eſt, vt colore ca­
reant, & aqueam habeant ſubſtantiam.

Oſtendit hoc experimentum Chalcedonij,
qui onychis ſpecies eſt: nam in aquam in­
iectus, eſt perſpicuus, & coloris aquei:
ſiccatus candidus & minimè perſpicuus,
raræ enim ſubſtantiæ eſt, atque ideo aquam
combibit.
Eius permiſtione opacitas tolli­
tur, color enim candidus nunquam po­
teſt eſſe perfectè perſpicuus, quoniam ra­
dios diſſipat, & permutat à propria na­
tura, vt vel non poſſint penetrare: vel ſi
penetrent, rei imaginem colore vitiàto
oſtendere nequeant.
His igitur de cauſis
aqueus color, vt qui aquæ, vitri, cryſtal­
li, adamantis perſpicuitati ſuper omnes alios
colores conuenit.
Gemmarum
propria ſi­
gna.
Gemmarum
inuentio
quomodo.
Gemmarum
vitia.
Sapientes
cur magis
vitiis dediti
videantur.
Sapientes cur
plerunque ſuæ
patriæ perni­
ciem attule­
runt.
Perſpicuita­
tis in gem­
mis cauſa.
Præcipuæ inter gemmas, Smaragdus vi­

ridis, carbunculus rubens, adamas can­
didus, margarita lactea, ſapphirus cæru­
leus, chryſolithus aureus, opalus varius.
Pretia eo ordine nunc apud nos ſe ha­
bent, niſi quòd opalus ſmaragdum ſequi­
tur.
His hyacinthus addatur, & Pran­
nium, altera purpurei, reliqua nigri colo­
ris, quanquam pretij non parua ſit diſſimi­
litudo.
Gemmæ præ­
cipuæ.
Lapidibus
morbos, ſe­
nium ac
mortem ad­
uenire.
Viuere ſuperius omnia quæ miſcentur
demonſtrauimus, hoc autem maximè lapi­
dibus conuenit.
Neque ſolùm viuunt, ſed
morbos, & ſenectutem, & pòſt etiam
mortem patiuntur.
Nam ſenio confectus
Herculeus lapis, ferrum non trahit: pe­
ctore etiam ac ſqualore debilitatur, vt etiam
animal. Neque enim qualitate id agunt,
ſed vita: nam piper prius piper eſſe de­
ſinit, quàm quòd ſumptum ab homine
non excalefaciat, etſi ſit vetuſtiſſimum: at
lapides nulla ex parte carioſi propriis viri­
bus deſtituuntur.
Obſcuriora hæc ſunt om­
nia in lapidibus quàm in plantis, quantò
etiam vita in his minus, & vitæ opera
ſunt manifeſta.
Sed ſi tamen animaduer­
tas, & pallere, & obfuſcari, & propriis
viribus deſtitui, cariemque pati videbis
Creſcunt & hac de cauſa lapides exciſi,
quoniam viuunt.
Nam & plantarum par­
tes, & chelæ cancrorum, & lacertarum cau­
dæ auulſæ reparantur.
Lapides cur
exciſi denuò
creſcant.
Lapidibus
cur vires
maiores
quàm ani­
malibus &
plantis.
Dubitabit autem meritò aliquis, cur
lapidibus ipſis maiores vires eſſe videantur,
quàm animalibus, aut plantis, cùm anima­
lia & plantæ clariore viuant vita?
Ergo
plures huius rei cauſæ ſunt.
Prima, quòd
dum animal & plantam multis functioni­
bus aptam parare neceſſe fuerit, non licuit
miſtionem adeò temperare, vt vires illas
admirabiles aſſequeretur.
Indicio eſt, quòd
inter animalia viliſſima quæque clarioribus
virtutibus prædita ſunt, vt ſalamandra,
bombyx, cicendula, chamæleon.
Et inter
lapides non gemmæ trahunt ferrum, aut
illud ad polos dirigunt, ſed obſcurus ac
omni carens pulchritudine Herculeus lapis.
Altera eſt, quòd mollis materia tantam
vim ſuſpicere non poterat, vt nec dura fa­
cilè varietatem figurarum: ob hoc nec la­
pidibus folia, flores, aut fructus adſunt vel
crura, aut oculi, nec animalibus, aut plan­
tis tam validæ, aut admirabiles vires.
Ac­
cedit quòd generatio lapidum in longo tem­
pore ſit, in breui plantarum & animalium:
itaque maius aliquid temporis longitudine
adiuta molliri natura poteſt.
Plures etiam
vires animalibus ſunt, quæ vel à voluntatis
arbitrio procedere putantes non miramur:
aut ob illorum captinitatem nos latent.
Qua­
mobrem apertè de lapidum viribus iudicare
licet illas nec agnoſcere.
Hyacintho tribuunt non paucas laudes

viri autoritate digni, inter quos Serapio,
quem Ioannem Damaſcenum in commento
ſuper Artem medicam eſſe docuimus: quòd
à fulgure tutos reddat geſtantes, atque adeò
tutos, vt vel cera quæ illius cœlaturæ ſubie­
cta fuerit, etiam illud geſtata arceat.
Exper­
tumque eſſe in regionibus illis, in quibus
plures fulmine pereunt, cùm nemo quia hya­
cinthum ferat, tangatur ab eo.
Simili mira­
culo geſtantes, à peſtis periculo liberat, etiam
in aëre peſtilenti habitantes.
Tertium eſt,
quòd ſomnum conciliat, hocque ſe exper­
tum fatetur Albertus Magnus.
Ego præ­
grandem ſoleo geſtare, videturque aliquid,
non tamen multum conferre ad ſomnum:
verùm non puniceus hic meus eſt, atque ex
illo optimo genere, ſed aureus, multum­
que ab optimo dehiſcens.
Optimus enim

puniceus eſt, qui rarò lentis ſuperat magni­
tudinem.
Hic dum iuxta ignem eſt, id eſt,
ſuper prunas poſitus, obſcurior fit ac rubi­
cundior, ab igne remotus ſplendeſcit.
Verùm
parum hoc genus à carbunculo nobilitate
differt, rariſſima ( vt dixi ) mediocri magni­
tudine.
Referunt ad hoc genus vires omnes
manifeſtè, obſcurè verò ad aureum, nullo
modo ad aqueum, hic enim vili, eſt, & effœ­
tarum virium: augere præterea diuitias ac
autoritatem exiſtimant, cor verò confir­
mare admodum, lætitiamque non obſcu­
ram gignere.
Horum igitur cauſam non
tanquam verorum, ſed vt poſſibilium af­
feramus.
Frigidi temperamenti eſt: atque
hoc fermè omnibus commune gemmis, &
ſpiritui humano commodus, ſeu ſubſtan­
tiæ ſimilitudine, ſeu claritate, ſeu colo­
re qui ſimillimus eſt, ſeu alia cauſa, vn­
de illum reparans & confirmans hilarem
reddit: nihil enim aliud eſt triſtitia, quàm
vel contractio ſpiritus, vel paucitas, vel
obſcuritas.
Eadem igitur ratione, vt qui­
dam ſe expertos retulerunt, ſi quid aliud
cor confirmat: peſtem quoque arcet,
quæ maximè contingit ob metum &
cordis imbecillitatem, quæ duo hyacin­
thus abolet: ob hoc pueri, & mulieres, &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index