Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 145 > >|
1levior, ſeu baſis, ſeu qui ſuperiori loco ſitum habet. At ſi
magnus ſit exceſſus; ut cùm ligneo metallicum adiungimus,
gravior in omni ſitu motum ſequitur maioris.
Quòd ſi duo
orbiculi ſimul iuncti atque inter ſe æquales deficiant à gravitate
maioris: minùs quidem movetur baſis, magis autem reflectit
alter orbiculus. E contra ſi gravitas excedit: hic quidem mi­
nùs reflectit, ille verò motum magis producit.
Cuius ratio
eſt, quòd horum impulſus maiorem rationem habet ad orbi­
culum minùs gravem: igitur cùm à minori plagâ eadem ve­
locitas motûs ſequatur; erit maior impulſus reliquus ad mo­
tum continuandum.
Et quia velociùs à plagâ ſe abducit, erit
minor reflexio motûs-Cùm verò impulſus minorem habet
rationem; non niſi à maiori plagâ ad motum æquè velocem
cietur maior, & non niſi tardè à plagâ ſe abducit: magis proin­
de reflectit motus, minùs autem à reliquo impulſu movetur
baſis.
THEOREMA III.
Si duos orbiculos ſimul iunctos percutiat maior; adminus inter­
vailum movetur baſis.
Nam ſi duo orbiculi ſint æquales; quia ab eadem plagâ
idem eſt impulſus, conſtat per Theor: 1. ad minus intervallum
moveri baſim.
Simili modo cùm orbiculi ſunt inæqvales, &
maiorem gravitatem habet baſis; ab æquali impulſu minùs
moveri baſim.
At cùm pro baſi eſt orbiculus minùs ponde­
roſus; oportebat quidem hunc ab æquali impulſu velociùs,
& ad maius intervallum moveri.
Sed quia detinetur ab aliâ
gravitate; quò magis premitur, eò motum habet magis im­
peditum.
Deinde dicolicet ſimul fiat, eſſe tamen inæqua.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index