Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
71 59
72 60
73 61
74 62
75 63
76 64
77 65
78 66
79 67
80 68
81 69
82 70
83 71
84 72
85 73
86 74
87 75
88 76
89 77
90 78
91 79
92 80
93 81
94 82
95 83
96 84
97 85
98 86
99 87
100 88
< >
page |< < (98) of 672 > >|
11098Diſſertatio Quarta. enim habet. τὸ δὲ πῦρ ἔςιν ὑπερβολὴ θ@ρμότητος, ὤσπερ Καὶ
Κρύςαλλος Ψυχρότητος.
ἡ γαῥ πῆξις, Καὶ ἡ ξέσις ὑπερβολαὶ τι-
νὲς {ἔι}σιν, ἡ {με\‘ν} Ψυχρίτητος, ἡ δὲ θερμότητος.
{εἰ} \~ὀ{υν} ὁ Κούςαλλος
ἐςι πῆξις ὑγροῦ Καὶ ψυχροῦ, Καὶ τὸ πῦρ ἔςαι ξέσις θερμοῦ Καὶ
ξηροῦ, διὸ Καὶ οὐδε\‘ν ὄυτε ἐκ κρυςάλλου γίνεται, οὐ\’τ ἐκ πυρός.
*Ignis autem eſt redundantiacaloris, quemadmodum & glacies fri-*
*goris:
fixio enim & feruor redundantiæ quædam ſunt, illa quidem*
*frigoris, hæcueròcaloris.
Si igitur glacies eſt fixio humidi & frigi-*
*di, etiam ignis erit feruor calidi &
ſicci: Ideò nihil ex glacie gigni-*
*tur, neque exigne.
* Si verò & ex Poëtis ſuffragium quæras, ex igne
nihil fieri affirmat Ouidius, quem virgineę pudicitię ſymbolum eſse
cecinit lib.
.. .Faſt.
*Nec tu aliud Vestam, quàm uiuam intellige flammam,*
*Nataque de flammâ corpora nulla uides.
*
*Iure igitur uirgo eſt, que ſemina nulla remittit,*
*Nec capit;
& comites Virginitatis amat. *
Propterea Romę Virgines Veſtales pari obſeruantiâ Ignem Sacrum,
&
pudicitiam ſeruabant.
Maur. Per quem meę cauſę fidem, auctoritatem, & firma-
mentum adiungere poſtremo loco volebam, Ariſtotelem attuliſti
me pręuenens, Dandule;
ipſo enim pręlucente (cum in hunc
eundem locum antè plures annos incidiſsem) contra popularem
opinionem cœpi ratione pugnare, meque opinoſiſſimorum ho-
minum argumenta, quibus impetebar, in hac ſententiâ confir-
mârunt.
Et verò cùm aqua nocturnis per hyemem frigoribus con-
glaciat, nihil procreari ſubſtantię, ex eo ſatis conſtat, quod ipſa
ſe meridiano calore liquefacta diffundit, iterumque conſtringitur
pro alternâ nocturni frigoris, diurnique caloris viciſſitudine.
Quam-
uis enim vltro concedam non frigidâ tantùm qualitate aquam
concreſcere (qualitatem hìc eo ſenſu accipio, qui apud Peripa-
teticos vulgaris eſt) ſed admiſtis aluminis nitrique ſpiritibus ſeu
ſalibus volatilibus, aut etiam fixis denſari, quorum copiâ non
modicâ imbutus eſt aër, quo tellus circumfunditur, &
fidem
facit nitrum, quod parietibus adhæreſcens poſt gelidam noctem
obſeruamus;
non tamen aquam interire, nouamque glaciei For-
mam ſubſtantialem fieri dixerim, niſi fortè præter omnium opi-
nionem mihi perſuaderem plumbum ſolidum à liquato differre,
aut acceſſione coaguli lac perire, nouamque gigni naturam.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index