Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Page concordance

< >
< >
page |< < of 203 > >|
1
Poriſma.
COnfirmatur hinc Axioma hydraulicum præcedens, quòd in
ſiphonibus (& etiam tubis, & quibuscunque vaſis) non pu­
gnatur ponderibus, ſed altitudinibus, ſeu perpendiculis.
In­
tellige, in caſu & ſenſu explicato.
Annotatio II.
DIcere quis poſſet, quando ſolùm patet foramen I, tunc attracto cy­
lindrulo aqueo BI, faciliùs ſuccedit aër per foramen attractus,
quàm aqua lateralis HI, vel GI; immiſſoque aëre, aqua illa lateralis
facillimè effluet per foramen I.
Quare in nullo caſu videtur poſſe ve­
rificari, quòd aqua AB attrahat totam aquam BC Nego tamen id
recte dici, quia aër ingrediens per foramen I adhærebit ſolùm vltimæ
ſuperficiei aquæ fugientis.
Secunda Proprietas.
SI crura ſiphonis inverſi æqualia ſint quoad longitudinem, li­
cetinæqualia capacitate (cum limitatione tamen poſita) &
totus repleatur aquâ, invertaturque; nihil effluit.
Decurtetur
in præcedente ſchemate crus AB in D, & repleatur totus ſiphon
aquâ, ita vt extremæ aquæ ſuperficies C & D æqualiter diſtent
à centro mundi; dico, nihil effluere, licet cruris CB maior aqua
& ponderoſior ſit, quàm aqua cruris AB.
Idem fiet, ſi absque cru­
ris AB decurtatione, extrema aquæ ſuperficies in illo æquè di­
ſtetà centro Mundi, atque in crure CB, vt ſi vtrobique eſſet in
linea horizontali CD, aut in linea GHE.
Ratio eſt, quia cùm
in vtroque crure æquale ſit perpendiculum ſeu altitudo aquæ, pre­
metur vtrobique æqualiter; vel ergo vtriuſque cruris aqua ſimul
deſcendere deberet, quod fieri non poteſt absque vacuo; vel
neutrius.
Exhac, & præcedente Proprietate, formari poteſt
aliud.
Axioma hydraulicum III.
IN hydraulicis æqualia perpendicula æqualiter premunt, inæqualia

inæqualiter, ſcilicet longius plùs, brevius minùs.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index