Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1remigationis nauem conuertentis ad puppim. Hæc Cicero. quæ non
abs
re vt arbitror hîc ſunt inſerta, vt quæ plurimum faciant
ad
intelligendum e motibus nauis duos rectos concitationem ſci­
licet
, & inhibitionem, & vtramque fieri à remo tanquam à
vecte
.
non tamen vt antea vecte, in quo eius altero extre­
mo
per vim mouentem depreſſo, eleuetur alterum: ſed in quo cum
eius
alterum extremum ſurſum tollatur, alteri ſubiecta aqua renita­
tur
, & hypomochlij vicem præſtet: non ſcalmus.
Scalmus enim non
manet
: ſed transfertur vna cum naui, quod eſt contra naturam cen­
tri
, quale repreſentat id, quod pro hypomochlio eſt.
Et aquæ pars exci­
piens
palmulam, qua patet in latum, vt reuera moueatur: motus ta­
men
hic vel eſt exiguus, & pro nullo ideo cenſendus: vel retrocedit,
ſed
minus quam ſcalmus procedat, vt poſtea demonſtrabitur.
Erit
igitur
pro centro, neque etiam nautis animus eſt mare: ſed nauem
tanquam
pondus propellere.
Neque minus interea verum erit, quod
qui
in medio mari remigant, ipſam plus propellant.
Sed quid dice­
mus
Aristoteli & Vitruuio qui apertè dicunt ſcalmum eſſe hypo­
mochlium
, & mare pondus mouendum.
Certè ſi ſedulo attendamus,
remigatio
vna non vnus eſt ſimplex remi motus: ſed ex quatuor di­
uerſis
compoſitus.
In horum primo palmula extra aquam educitur
depreſſo
manubrio: in ſecundo ſuper aquam antrorſum palmula pro­
mouetur
adducto ad remigem manubrio: in tertio palmula in aquam
demergitur
eleuato manubrio: in postremo palmula retrorſum adi­
gitur
impulſo totis viribus antrorſum manubrio.
Atque hi motus
quia
nulla valde ſenſibili interpoſita mora fiunt, vnus quaſi circula­
ris
eſſe videntur: diuerſi tamen ſunt terminis ad quos & à quibus
remus
mouetur, & cauſis.
Quia in tribus prioribus ſcalmus mani­
feſtè
eſt hypomochlium, pondus mouendum eſt aqua, vel pars extre­
ma
remi cum eſt extra aquam.
De his igitur poteſt intelligi Ariſto­
teles
tum Vitruuius.
At in quarto aqua renitens palmulæ eſt hypo­
mochlium
, nauis vero pondus mouendum, vt diximus.
Si quis tamen
etiam
de hoc poſtremò remi motu velit ſenſiſſe Ariſtotelem non re­
luctabor
, dummodo concipiat mare pondus quidem mouendum: ſed
quod
ob renixum quaſi immobile faciat, vt ſcalmus circa quem tan­
quam
centrum remus voluitur, cedat loco & promoueatur.
Sicque
nauta
aliquid faciet quod non quærit, vt aliud conſequatur: mare

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index