Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

Page concordance

< >
< >
page |< < of 177 > >|
1enim quaerimus, portio AD sit ne magna
aut parva, divisibilis an indivisibilis, & ma­
thematice vel physice; quod ad praesentem spe­
culationem non est necessarium; sufficit mi­
hi namque in praesentia, aliquem motum non
dici adesse ab impetu dependentem, quin ali­
us a quocumque impetu independenter prae­
cedat, productus siquidem a solo motore, cu­
ius virtute, potentia mobilis in actum secun­
dum reducatur, per quam demum continuetur
motus ut supra dictum fuit; secus enim causa
produceret suam causam in eodem genere
causae; immo idem esset causa sui ipsius, quippe
causa suae propriae causae.
Obijcies secundo
motum non augeri iuxta progressionem Arith­
meticam naturalem, ut hic asseritur, sed secun­
dum numeros impares, ut in sexta primi
huius, & ut apud doctiores in praesentia fere
communiter creditur.
Responditur hanc sextam pro­
positionem inniti experimentis, sensui dece­
ptioni obnoxijs, quibus insensibilis error de­
tegi nequit; quod hic evenit ex eo, quia por­
tiones temporis aequales ei priori, in qua confi­
citur prima motus portio independens ab im­
petu, percipi nequeant, utpote insensibiles,
prout est insensibilis dicta motus prima por­
tio; quae si perciperentur, videremus augeri
motum iuxta naturalem progressionem: At

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index