Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Page concordance

< >
Scan Original
101 49
102 50
103 51
104 52
105 53
106 54
107 55
108 56
109 57
110 58
111 59
112 60
113 61
114 62
115 63
116 64
117 65
118 66
119 67
120 68
121 69
122 70
123 71
124 72
125 73
126 74
127 75
128 76
129 77
130 78
< >
page |< < (58) of 389 > >|
11058THEORIÆ
127. Demum & illud nonnullis difficultatem parit ſummam
11Objectio ex
præjudicio
pro
impulſione
, &
ex
teſtimonio
ſenſuum
: re-
ſponſio
ad hanc
poſteriorem
.
in hac Theoria Virium, quod cenſeant, phænomena omnia per
impulſionem
explicari debere, &
immediatum contactum, quem
ipſum
credant evidenti ſenſuum teſtimonio evinci:
hinc hujuſ-
modi
noſtras vires immecbanicas appellant, &
eas, ut & New-
tonianorum
generalem gravitatem, vel idcirco rejiciunt, quod
mechanicæ
non ſint, &
mechaniſmum, quem Newtoniana
theoria
labefactare coeperat, penitus evertant.
Addunt autem
etiam
per jocum ex ſerio argumento petito a ſenſibus, bacu-
lo
utendum eſſe ad perſuadendum neganti contactum.
Quod
ad
ſenſuum teſtimonium pertinet, exponam uberius infra,
ubi
de extenſione agam, quæ eo in genere habeamus præ-
judicia
, &
unde; cum nimirum ipſis ſenſibus tribuamus id,
quod
noſtræ ratiocinationis, atque illationis vitio eſt tribuen-
dum
.
Satis erit hic monere illud, ubi corpus ad noſtra or-
gana
ſatis accedat, vim repulſivam, ſaltem illam ultimam,
debere
in organorum ipſorum fibris excitare motus illos
ipſos
, qui excitantur in communi ſententia ab impenetra-
bilitate
, &
contactu, adeoque eundem tremorem ad cere-
brum
propagari, &
eandem excitari debere in anima per-
ceptionem
, quæ in communi ſententia excitaretur;
quam ob
rem
ab iis ſenſationibus, quæ in hac ipſa Theoria Virium
haberentur
, nullum utique argumentum deſumi poteſt contra
ipſam
, quod ullam vim habeat utcunque tenuem.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index