Buonamici, Francesco, De motu libri X

Table of figures

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1quæ eſt cum modo quo ipſa exiſtit, concipiat; per id quod eſt eſſe, aut non eſſe in ſubiecto, rei

modum comprehendat, & modum hìc à re ſeparet qui idem eſt cum reipſa, ratione tantum ſe­
cretus.
Commune item ad vnum, quia natura poſterius, nec accipitur in definitionibus; nec à ſuis
partibus aut re, aut cogitatione ſegregatur: verùm partes cogitatione anticipari ſemper oportet.
Cùm verò inter partes vna prima ſit, reliquæ pendeant ab illa, à prima ſumitur nomen quod cę­
teris ordine quodam communicatur.
Ita fit, vt nomen ad vnum plura quidem ſignificet, ſed eiuſ­
modi quæ ordinem inter ſe habeant.
quo item ab vniuoco ſimul & ab ambiguo ſeparatur. Etenim
in eorum partibus ordo nullus exiſtit.
atque in vniuocis quidem, quia ſunt omnes eius partes na­
tura ſimul pariter ab eodem principio fluentes; in ambiguis verò, quòd neceſſariò nullam habent
communionem: ordo verò aliquam communionem conuenientiamque.
poſtulat, vnde prius & po­
ſterius extet.
quid enim vermi cum eruca, aut gladiolo ferreo cum herba? Veruntamen ſic ab ip­
ſis commune ad vnum ſecernitur, vt vtraque ſimul imitari videatur, & vtrorunque ingenium par­
ticipare, & quaſi medium quid eſſe, dum eo quòd rationem communem & eandem non obtinuere
partes eius, ambiguorum naturam ſapiat: dum verò primi cuiuſdam poteſtas cęteris communi­
cetur, non admodum diſtet ab vniuoco, adeſt enim quædam participatio rationis eiuſdem in con­
muni
ad vnum.
Nec quicquam me illa deterrent quæ nonnulli ſolent obiicere. vel quòd de illis
mentionem non fecerit Ariſtoteles in Prędicamentis, vbi vniuocorum ambiguorumque.
naturas euol­

uit, vel quòd inter vniuoca & ambigua medium eſſe nequeat.
quoniam hæc tanquam contradi­
centia ſe habeant; itaque alterum ex his neceſſariò ſemper exiſtat, quicquid voce exprimitur.
Illa
etenim contradicentia ſunt quorum definitiones ſunt contradicentes.
In his autem ſunt huiuſ­
modi.
quippe quòd horum ratio ſit eadem, illorum verò minimè. Nanque omiſſa fuiſſe dicimus,
vel more veteribus conſueto, vt ſæpe in Hippocrate nos admonuit Galenus; quòd ex extremis
media quoque intelligi poſſent, vel quòd rerum ipſarum diligentiorem explicationem require­
rent, & quæ vim ſuperaret inſtitutionis quam in eo libro tenuiſſe Ariſtotelem perpetuò fatemur.
Idcirco in prędicamentis inuoluta ſilentio fuere, ſolumque. in prima philoſophia primùm tractata.
Neque nobis illa ratio vim vllam afferat, qui norimus idem & non idem eſſe, vel ſimpliciter, vel
ſummè, ac ſimpliciter quidem, vbi excluditur, cùm id quod ſummè eſt, tùm id quod eſt aliquo
modo.
& vbi ſine vlla conditione altera pars oppoſitionis eſt vera, & ſic contradicentia ſunt, ne­
que medium habent.
ſummè verò, cùm in extremo ſunt: & hîc datur medium quod ſcilicet, aut
idem eſt, aut non idem, ſed non in extremo, verùm partim idem, partim non idem.
Nunc vniuoca
& ambigua diſtinguuntur, quòd abſolutè illorum ratio eſt eadem, aut non eſt.
& cum hac condi­

tione abſolutè eadem, aut non eadem eſt ratio.
Atqui conditio partibus contradictionis accedens
eius minuit vires.
Itaque medium recipiuntur cuius neque ratio prorſus eadem ſit, neque prorſus
non eadem.
Quapropter illa item quæ ſunt ad vnum, ad vniuoca & ambigua, tanquam media ad
extrema quodam ordine referuntur.
veniamus ad alia.
B
C
a Alex. 2.
de An. c. 9.
D
b 2. de An.
T. 9.
c 10. Met.
T. 14.
E
F
G
De ordine partium communis ad vnum. Cap. XXIII.
QVONIAM verò de ordine qui intercedit inter eas partes quæ ſunt ad vnum, poſſet eſſe
dubitatio; quandoquidem ordo ſignificat prius & poſterius, atque hæc multis dicuntur
modis, & ſecundum naturam & ad nos; atque itidem quod ſecundum naturam eſt, ab
omni genere cauſſę duci poteſt: haud erit ab re, ſi viam quandam in hac re explicanda nunc ſub­
iecero, necnon breuiter docuero, vt tale communium genus vſurpare liceat in definitionibus; ac
poſtremò demonſtrem, vt partes quæ ſubiiciuntur, ſint prædicato priores.
Nam quod ad primum
attinet, generalem hanc ego credo regulam tradi poſſe: à primo illo nuncupari poſteriora, quod

ſit notius nobis.
Nanque & eſſe ſubſtantia primùm dicitur quæ modis omnibus prior eſt, ac no­
tior accidente.
Item ſubſtantia primùm dicitur ea quæ compoſita eſt, & natura poſterior, & ab ea
reliquæ ſubſtantiæ ſimplices & natura priores.
Cumque nil prohibeat quominus id quod nobis
notius eſt, ſit etiam natura prius & notius; quemadmodum anteà de ſubſtantia dictum eſt; & ab
eo quoque, quod ita primum eſt, rationem peti nominationis aſſero.
Sic à diuerſo cauſſarum ge­
nere deriuari tale nominum genus; ſiquidem & cibus & medicamentum ſana dicuntur an vna
ſanitate cuius gratia ſunt.
Ita inſtrumentum medicum à medico qui ipſo vtitur, & quo facit me­
dicinam.
Neque vereor item concedere nominationem à materia formaque. deduci. ac de nomi­
natione ſimpliciter quòd à forma ſumatur, anteà longo ſermone declaratum eſt.
Sed quòd ea
quę ſunt ad vnum, ſic nominentur, à materia mox indicabimus ſolum, poſtea pluribus oſtenturi.
Nam ſi accidens eſt ens, quia pendeat à ſubſtantia; poſthàc verò docebimus accidens ad ſubſtan­
tiam referri, tanquam ad tale genus cauſſarum; certè etiam nominatio illorum quæ ſunt ad vnum,
à materia formaque.
ducetur. Inualuit item conſuetudo, vt ſiqua ſpecies proprio nomine careat,
atque altera ſimilis illi nomen habeat, ab hac illa nomen mutuetur, veluti pes ſcamni à pede

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index