Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Table of figures

< >
< >
page |< < of 248 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap>
            <p type="main">
              <s id="s.001241">
                <pb pagenum="106" xlink:href="025/01/110.jpg"/>
              globum tendit, quæ ſcilicet propior eſt, ſi quis autem abſolutè hoc neget,
                <lb/>
              (quanquam non video cur abſolutè non poſſit adſtrui) permittat ſaltem
                <lb/>
              hoc à me ſupponi, & ex illa hypotheſi, ratiocinando, diſcutere, quid ex
                <lb/>
              illa ſequatur, & hæc quaſi dicta ex hypotheſi accipiat. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001242">
                <emph type="italics"/>
              Auguftin.
                <emph.end type="italics"/>
              </s>
              <s id="s.001243"> Quintam illam eſſentiam in cœlis nunquam probavi; cùm
                <lb/>
              cœleſtia corpora ex noſtris elementis conflata eſſe communis ſit apud
                <lb/>
              Sanctos Patres ſententia, quos videſis apud Scheinerum, Ricciolum, Ce­
                <lb/>
              ladam &c. </s>
              <s id="s.001244">immo Beda expreſſis verbis aſſerit,
                <emph type="italics"/>
              arhera eſſe ſuperius aëris
                <lb/>
              ſpatium in quo ſidera ferri perhibentur.
                <emph.end type="italics"/>
              </s>
              <s id="s.001245"> In his autem, ſacræ Scripturæ ſan­
                <lb/>
              ctiſque Interpretibus ſtandum potiùs eſſe duxerim; quam Peripateticis.
                <lb/>
              </s>
              <s id="s.001246">Porrò ex ſuppoſitione, quod cœleſtia corpora ex noſtris elementis con­
                <lb/>
              ſtent, de quo poſt novas obſervationes dubitari nequit ; non video, quo­
                <lb/>
              modo ſalvari omnia poſſint, niſi
                <expan abbr="prædictã">prædictam</expan>
              hypotheſim abſolutè ſtatuamus;
                <lb/>
              ita vt ſinguli globi totales ſuum ſingulare centrum habeant, versùs quod
                <lb/>
              partes omnes ejuſdem globi connituntur, cum illa communis medij,
                <lb/>
              aëris ſcilicet portione, quæ ad illud propiùs accedit, quàm ad
                <lb/>
              aliud; centrum verò terræ, præter illam centri rationem, quæ illi
                <lb/>
              cum aliis globis communis eſt, habet aliam rationem, quæ illi
                <lb/>
              dumtaxat competit, centri ſcilicet Vniverſi, quod certè terre­
                <lb/>
              ſtri globo ſingulare eſt cui reliqui globi ſerviunt; nam propter ho­
                <lb/>
              mines terreſtris globi incolas totum corporeum mundum Deus condidit,
                <lb/>
              nec aliis globis res viventes inſunt, etiam, vt vocant, vegetantium vita,
                <lb/>
              nihil enim hæc ad terræ incolas conferre poſſent, vt patet; & quidquid
                <lb/>
              ſuper his adſtruitur, fictitium eſt, & merum commentum; hinc circa ter­
                <lb/>
              ram immobilem eunt cœleſtes ſphæræ, eidem famulantes; vel diffuſa luce,
                <lb/>
              vt Sol, vel eadem repercuſſa, vt reliqui Planetæ, & ſtellæ veriſimiliùs; adde
                <lb/>
              quod diverſis variorum motuum periodis tempora ſignant, vt ſtellæ
                <lb/>
              fixæ loca, propter invariabilem, quem inter ſe habent ordinem; ſed quæ­
                <lb/>
              ſo, perge, hæc à te ſuppoſita libenter admitto, etiam citra maris
                <lb/>
              æſtum. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001247">
                <emph type="italics"/>
              Antim.
                <emph.end type="italics"/>
              </s>
              <s id="s.001248"> Secundo loco ſuppono, corpus liquidum, humidum, voca
                <lb/>
              vt voles, ſi ab omni parte æquali niſu prematur, figuram ſphæricam in­
                <lb/>
              duere; cùm enim corpori humido v. g aquæ figura vaſis facilè inducatur,
                <lb/>
              nempe humidum terminis alienis facilè continetur, certè ſi æqualiter ab
                <lb/>
              omni parte prematur, nulla eſt ratio, cur potiùs hinc cedat, quàm illinc; inde
                <lb/>
              igitur neceſſariò figura ſphærica ſequitur: ſi verò minùs ab vna parte, quàm
                <lb/>
              ab aliis, reliquæ haud dubiè prævalent, ac proinde hæc tantulum cedat &
                <lb/>
              attollatur, neceſſe eſt; In his, quæ perſpicua ſunt, diutiùs non hæreo. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001249">Tertiò ſuppono corpus liquidum, cui corpus grave admixtum eſt, inde
                <lb/>
              graviùs effici; ſic aqua, cui ſal admixtum eſt, gravior evadit, item aër
                <lb/>
              gravior, ſi multæ humoris particulæ, vt fit in nebula, admiſceantur; in
                <lb/>
              hoc etiam nulla eſt difficultas. </s>
              <s id="s.001250">His ſuppoſitis, ad marinum æſtum explican­
                <lb/>
              dum venio; & varias aſſertiones adſtruo ex iactis principiis deductas. </s>
              <s id="s.001251">Sit
                <lb/>
              terra in A, vt dixi, & Luna in I, cum reliquo apparatu, vt ſupra, totus </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>