Angeli, Stefano degli, Miscellaneum hyperbolicum et parabolicum : in quo praecipue agitur de centris grauitatis hyperbolae, partium eiusdem, atque nonnullorum solidorum, de quibus nunquam geometria locuta est, parabola nouiter quadratur dupliciter, ducuntur infinitarum parabolarum tangentes, assignantur maxima inscriptibilia, minimaque circumscriptibilia infinitis parabolis, conoidibus ac semifusis parabolicis aliaque geometrica noua exponuntur scitu digna

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (98) of 232 > >|
11098 ſtrictorum ex varijs figuris genitorum, poſſunt dedu-
ci etiam in infinitis ſolidis annulorum latorum;
quæ
autem ea ſint, inſpiciatur ibidem.
Nos enim in præ-
ſenti non manifeſtabimus niſi inſinitorum annulo-
rum tam ſtrictorum, quam latorum centra grauita-
tis.
Nam facili negotio ex dictis in lib. 4. infinit. pa-
rab.
agnoſcemus figuras prædictas eſſe quantitates
proportionaliter analogas cum ſuis annulis, tam ſtri-
ctis, quam latis.
V. g. facile agnoſcemus figuram
A B C, eſſe quantitatem proportionaliter analogam
tam cum annulo ſtricto A B C H G, in prima figu-
ra, quam cum annulo lato ex eadem A B C, in ſe-
cunda figura.
Quare etiam duo annuli ex eadem
figura, nempe &
ſtrictus, & latus erunt quantitates
proportionaliter analogæ tam in magnitudine, quam
in grauitate.
Sequitur ergo nos habere centra gra-
uitatis omnium illorum annulorum tam ſtrictorum,
quam latorum, quorum figurarum genitricium ſupra
explicatarum, habemus centrum grauitatis.
Si ergo ſupponamus A B C, eſſe parallelogram-
mum veluti E C, quod rotetur vel circa ſuum latus
F C, vel circa T S, ei parallelum (quod ſemper intelli-
gendum erit in dicendis impoſterum, ne cogamur
idem cum lectorum tedio repetere) centrum grauita-
tis cylindri, vel tubi cylindrici, ſecabit F C, vel T S,
in ea ratione, in qua ſecat B D, centrum grauitatis
parallelogrammi.
Si verò ſupponamus A B C, nobis repræſentare
infinitas parabolas, habebimus centrum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index