Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
1exaggerarent: Hinc per ægyptum conſtitiſſe urbes dicunt. At
de his alias.
Nunc etſi natura quidem uti aiunt / omnia quæ fi
unt leuioribus principiis excreuiſſe uideam: placet tamen a dig
nioribus ordiri.
Vniuerſis urbis / et quæ urbis partes ſunt publica omnia debentur.
Vrbis habendæ ſpeciem cauſamque ſi ex philoſophorum ſententia eſſe
hanc conſtituemus: ut uitam eo ducant accolæ pacatam / et quoad
eius fieri poſſit uacuam incommodis / omnique moleſtia liberam: Pro
fecto iterum atque iterum excogitaſſe oportet: qui ponatur loco ſitu
et linearum ambitu.
De his alii aliter ſenſere. Summam ſcribit Cæ
ſar ad laudem / ſolitos Germanos ducere / ubi latiſſimas circumuaſta
tis
finibus haberent ſolitudines: Id quidem ita quod repentinas hoſtium
excurſiones ea re maxime abuetari arbitrarentur.
Exercitum in
æthiopiam Seſoſtrim ægyptiorum regem immittere deſtitiſſe putant
hiſtorici: quod frugum inopia et locorum difficultate abſterreretur.
Regem Aſſyrii aduenam deſertis et inaquoſis tutati locis paſſi ſunt
nunquam.
Arabes itidem quod aqua et fructibus deficiant / ab externorum
impetu et iniuria æternum fuiſſe immunes ferunt.
Italiam nulla
re alia ſæpe a barbaris petitam armis ſcribit Plinius / quam uini ficique
uoluptate.
Adde quae rerum iſtarum copia / quæ ad uoluptates
faciat / uti aiebat Crates / et ſenibus et iuuenibus nocua eſt: Nam
illos efferatos: hos effeminatos reddit.
Apud æmericos / inquit
Liuius / regio fertiliſſima eſt: Sed quod plerunque ubere ſolet agro eue
nire / homines alit imbelles.
Contra Ligii quod terram incolant lapi
doſim / qua exerceri aſſiduo et extrema uictus parcitate diem tra
here oporteat: per quae induſtrii et robuſtiſſimi ſunt.
Quæ res cum
ita ſint / huiuſmodi fortaſſis regiones aſperas et difficiles conden
dis urbibus erunt qui non uituperent.
Alii ſecus: Namque optabunt
quidem agi apud ſe naturæ beneficio et munere: ut cum ad neceſ
ſitates / tum et ad uoluptates et delitias addi amplius nihil poſſit.
Bonis enim ut bene utamur / dari poſſe legibus et patrum inſtitu
tis.
At uero quæ conferant in uita / iucundiora quidem nimirum ea
eſſe ſi domi ſit / quam ſi aliunde quæſito opus ſit.
Et cupient quidem
agrum dari / qualem apud Memphim: quem ſcribit Varro frui coelo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index