Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1globum tendit, quæ ſcilicet propior eſt, ſi quis autem abſolutè hoc neget,
(quanquam non video cur abſolutè non poſſit adſtrui) permittat ſaltem
hoc à me ſupponi, & ex illa hypotheſi, ratiocinando, diſcutere, quid ex
illa ſequatur, & hæc quaſi dicta ex hypotheſi accipiat.
Auguftin. Quintam illam eſſentiam in cœlis nunquam probavi; cùm
cœleſtia corpora ex noſtris elementis conflata eſſe communis ſit apud
Sanctos Patres ſententia, quos videſis apud Scheinerum, Ricciolum, Ce­
ladam &c.
immo Beda expreſſis verbis aſſerit, arhera eſſe ſuperius aëris
ſpatium in quo ſidera ferri perhibentur.
In his autem, ſacræ Scripturæ ſan­
ctiſque Interpretibus ſtandum potiùs eſſe duxerim; quam Peripateticis.
Porrò ex ſuppoſitione, quod cœleſtia corpora ex noſtris elementis con­
ſtent, de quo poſt novas obſervationes dubitari nequit ; non video, quo­
modo ſalvari omnia poſſint, niſi prædictam hypotheſim abſolutè ſtatuamus;
ita vt ſinguli globi totales ſuum ſingulare centrum habeant, versùs quod
partes omnes ejuſdem globi connituntur, cum illa communis medij,
aëris ſcilicet portione, quæ ad illud propiùs accedit, quàm ad
aliud; centrum verò terræ, præter illam centri rationem, quæ illi
cum aliis globis communis eſt, habet aliam rationem, quæ illi
dumtaxat competit, centri ſcilicet Vniverſi, quod certè terre­
ſtri globo ſingulare eſt cui reliqui globi ſerviunt; nam propter ho­
mines terreſtris globi incolas totum corporeum mundum Deus condidit,
nec aliis globis res viventes inſunt, etiam, vt vocant, vegetantium vita,
nihil enim hæc ad terræ incolas conferre poſſent, vt patet; & quidquid
ſuper his adſtruitur, fictitium eſt, & merum commentum; hinc circa ter­
ram immobilem eunt cœleſtes ſphæræ, eidem famulantes; vel diffuſa luce,
vt Sol, vel eadem repercuſſa, vt reliqui Planetæ, & ſtellæ veriſimiliùs; adde
quod diverſis variorum motuum periodis tempora ſignant, vt ſtellæ
fixæ loca, propter invariabilem, quem inter ſe habent ordinem; ſed quæ­
ſo, perge, hæc à te ſuppoſita libenter admitto, etiam citra maris
æſtum.
Antim. Secundo loco ſuppono, corpus liquidum, humidum, voca
vt voles, ſi ab omni parte æquali niſu prematur, figuram ſphæricam in­
duere; cùm enim corpori humido v. g aquæ figura vaſis facilè inducatur,
nempe humidum terminis alienis facilè continetur, certè ſi æqualiter ab
omni parte prematur, nulla eſt ratio, cur potiùs hinc cedat, quàm illinc; inde
igitur neceſſariò figura ſphærica ſequitur: ſi verò minùs ab vna parte, quàm
ab aliis, reliquæ haud dubiè prævalent, ac proinde hæc tantulum cedat &
attollatur, neceſſe eſt; In his, quæ perſpicua ſunt, diutiùs non hæreo.
Tertiò ſuppono corpus liquidum, cui corpus grave admixtum eſt, inde
graviùs effici; ſic aqua, cui ſal admixtum eſt, gravior evadit, item aër
gravior, ſi multæ humoris particulæ, vt fit in nebula, admiſceantur; in
hoc etiam nulla eſt difficultas.
His ſuppoſitis, ad marinum æſtum explican­
dum venio; & varias aſſertiones adſtruo ex iactis principiis deductas.
Sit
terra in A, vt dixi, & Luna in I, cum reliquo apparatu, vt ſupra, totus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index