Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 360 > >|
1tiorum primum conſequentium percurritur.
XXXVIII. Videris itaque imprimis haud abs re
dixiſſe admirabile Paradoxum: cùm habuiſti videlicet
poſterius primæ partis dimidium, vt ſcalam Prototy­
picam, cuius gradibus coæquetur, exquiſitéque men­
ſuretur cæterarum omnium conſequentium duratio;
tametſi illud eſſe poſſit parte digiti milleſima minus,
& iſtarum aggeries, quanta eſt tota ſemidiameter
mundi.
Non ſanè, quod negem dari lineas, aliaſque
magnitudines, in quibus arcana prorsùs admiranda,
& quæ nemo vnquam ſuſpicatus fuiſſet, detegantur à
Geometris: ſed quod videri iure poſſit penitus incre­
dibile alligaſſe potius naturam ipſa quaſi fatȧ cætera­
rum partiumipſi poſteriori, quàm prioridimidio; imò
& non tam toti ipſi dimidio, quàm infimo illius pun­
cto, à quo triens, quadrans, cæteræ fractiones debeant
ſupputari.
Ecquod-nam eſſe enim poteſt illius pri­
uilegium; aut quid-nam admiſſum à priore dimidio
eſt, vt eo excidiſſe, & pro nihilo reputari iure cenſea­
tur?
Quid habere commune poteſt centeſima, milleſima
decieſque, & centies milleſima pars cum poſteriore hoc
dimidio; non habere autem cum illo priore, à quo to­
tus motus dependet; non cùm cæteris partibus perinde
ſuccedentibus; non ſaltem cum vicinis, quibuſcum
proximè cohæret?
Deinde, ne hac in re hæream, ea­
dem prorsùs incommoda ex triente pro tertia parte,
ex quadrante pro quarta, atque ita de cæteris, quæ ex
ipſo dimidio pro ſecunda conſequuntur.
Nam, vt
rem circa ipſum trientem, partemque tertiam ſolùm
atringam, Sicuti primùm totam AC in treis diuiſiſti

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index