Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 241 > >|
1verò quàm longè à veritate recedat, quid
pluribus opus eſt explicare?
quotus enim
quiſque eſt, qui turri octingentis talentis ex­
citatæ duûm triumue milliarium altitudi­
nem concedat?
Pharos igitur Inſula imma­
nis ſcopulus fuit 50 ſerè milliaria iuxta per­
pendiculum numerans; qua de re mirum
apud ſcriptores omnes ſilentium: ac proin­
de tantæ altitudini parùm vtilis accidiſſet ſpe­
culæ acceſsio.
At ſtatuamus cum Eratoſthe­
ne telluris ambitum ſtadiorum 252000, &
ſtadia ſingula ſint Alexandrina |ped. Rom.
720., totus ambitus eſſet mill.Rom. 36288;
igitur milliaria 600 eſſent gr. 5. m.
57. Qua­
re vt Radius 100000.00000. ad 100541.
64449. ſecantem gr.5.m. 57., ita ſemidia­
meter CB mill. 5775. paſſ.
419. ad CD
mill. 5806. paſſ.
701: ex qua ſi auferatur ſe­
midiameter CA, remaneret altitudo AD
mill. 31 & paſſ.
282; quæ altitudo adhuc eſt
immanis: & maior hac eſſet, ſi ſtadia illą
252000. non.
Alexandrina ſed Græca aſſum­
pta fuiſſent; eſſet enim CD ſecans anguli
DCB gr.7.m.8.ſec.38. Non itaque fieri po­
tuit, vt ex Alexandrinâ turri ad ſexcenta paſ­
ſuum millia proſpectus pateret.
Longè minor eſt Phyſici Horizontis ſe­
midiameter, quàm vulgus cenſeat, ſi res Geo­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index