Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 241 > >|
1 Aequo animoque capis securam, stulte, quietem ?
Sin ea quae fructus cumque es, periere profusa;
Vitaque in offensu est; cur amplius addere quaeris,
Rursum quod pereat ,male & ingratum occidat omne?

Non potius vitae finem facis, atque laboris ?

Nam tibi praeterea quod machiner, inveniamque,
Quod placeat, nihil est: eadem sunt omnia semper.

Si tibi non annis corpus iam marcet, & artus
Confecti languent; eadem tamen omnia restant,
Omnia si pergas vivendo vincere saecla:
Atque etiam potius, si numquam sis moriturus.

Quid respondemus, nisi iustam intendere litem
Naturam, & veram verbis exponere causam ?

At, qui obitum lamentetur miser amplius aequo;
Non merito inclamet magis, & voce inerepet acri:
Aufer abhinc lacrimas, balatro, & compesce querellas:
Grandior hic vero si iam, seniorque queratur;
Omnia perfunctus vitai praemia, marces.

Sed quia semper aves, quod abest; praesentia temnis;
Imperfecta tibi elapsa est, ingrataque vita,
Et necopinanti mors ad caput adstitit ante;
Quam satur, ac plenus possis discedere rerum:
Nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte;
Aequo animoque, agedum, iam alijs concede: necesse est:
Iure, ut opinor, agat, iure increpet, inciletque;
Cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
Semper, & ex alijs aliud reparare necesse est:
Nec quidquam in barathrum, nec tartara deditur atra.

Materies opus est, ut crescant postera saecla:
Quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur:
Nec minus ergo ante, haec quam tu cecidere, cadentque.

Sic alid ex alio numquam desistet oriri:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index