Alvarus, Thomas, Liber de triplici motu, 1509

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 290 > >|
110 et reſiſtentie equales) equalem ꝓportionem habe-
rent: et cum cõtinuo mouentur vniformiter / vt dicit
concluſio quam impugnamus: ſequitur /  ſemper
antea habebant equalem ꝓportionem qualem ha­
bent in termino motus: et per cõſequens ſemꝑ equa­
liter mouebūtur: quod eſt contra ſolutionem.
Reſpondeo negando ſequelam et ad
ꝓbationem dico /  quãuis ſemper in medio mino-
ri ceteris paribus qualificato conſimili reſiſtentia
vniformiter difformi, eadem vel cõſimilis potētia
tardius moueatur: nõ tamen tardius in ea ꝓporti-
one qua eſt minus: immo in minori tardius.
Ita 
ſemper eadem potentia citius pertranſibit minus
medium quam maius: dummodo talia media ſint
qualificata eadem vel cõſimili qualitate vniformi-
ter difformi.
Quod ſic ptꝫ / quia a. potentia nõ põt
eque cito pertranſire mediū maius ſicut b. medium
minus: vt nuperrime ꝓbatum eſt, nec citius: q2 tūc
a minori ꝓportione moueretur a. quam b. et per cõ­
ſequens tardius quod eſt cõtra principalē ſolutio-
nē.
Sequela tamen ptꝫ / quia quando a. eſſet cum re­
ſiſtentia vt .8. potentia b. ei equalis eſſet cum mino­
ri reſiſtentia cum adhuc nõ eſſet in fine per te.
Qua­
re cõcedendum eſt /  ſemper pertranſitur citius me­
dium minus quã maius in caſu poſito.
Sed contra / quia tunc ſequeretur hec
concluſio /  infinite potentie darentur equales po­
tentie a. que inciperent ſimul moueri cum potentia
a. per media qualificata eadē vel conſimili qualita­
te vniformiter difformi: et in infinitum tardius con­
tinuo moueretur vnū illorum quam a. et tamen que­
libet aliarum potentiarum citius pertranſibit me­
dium ſuū ꝙ̄ a. / ſed conſequens videtur impoſſibile:
igitur illud ex quo ſequitur.
Sequela probatur et
pono caſum /  ſit vnū pedale / per quod extendatur
latitudo reſiſtentie vniformiter difformis a nõ gra­
du vſ ad octauū / vt dictum eſt ſupra: et ſit aliud in
duplo minus, et aliud in triplo, et aliud in quadru-
plo, et ſic in infinitum: et per quodlibet illorum extē­
datur eadem vel conſimilis latitudo reſiſtentie vni­
formiter difformis a nõ gradu vſ ad octauū: et in
aliquo inſtanti incipiat a. creſcēdo a nõ gradu po-
tentie moueri cõtinuo a ꝓportione dupla per me-
dium pedale: et in quolibet aliorum mediorum inci­
piat in eodem inſtanti etiam conſimilis potentia
conſimiliter oīno creſcens moueri a nõ gradu reſi-
ſtentie: ita  quelibet maneat cõtinuo equalis ipſi
a.
Quo poſito patꝫ ſecunda pars illati videlicet / 
quelibet aliarum potentiarū ab a. citius pertran-
ſibit medium ſuū quam a.
Hoc em̄ dicit ſolutio pre­
cedentis replice.
Et arguitur prima pars videlicet /
 in infinitum tardius continuo mouetur aliqua il­
larum quam a. / quia citius a. preteribit punctū me-
diū illiꝰ pedalis per quod mouetur hoc eſt punctuꝫ
vt .4. quam aliqua aliarū potentiarū pertranſibit
ſuū mediū per quod ipſum mouetur: et in infinituꝫ
minus eſt aliquod illorū mediorū per quod mouet̄̄
aliqua illarū potentiarū, quam eſt medietas peda­
lis per quod mouetur a. / vt ptꝫ ex caſu: igitur in infi­
nitū tardius ꝙ̄ a. mouetur aliqua illaꝝ potentiarū /
quod fuit ꝓbandū.
Cõſequentia ptꝫ cum minore: et
arguitur maior: q2 nulla aliaruꝫ potentiarū eque
cito deueniet ad terminū ſui medii ſicut a. deueniet
ad punctum mediū pedalis per quod mouetur.
nec
citius aliqua illarum deueniet ad terminū ſui me-
dii ꝙ̄ a. deueniet ad punctum medium pedalis per
quod mouetur: igitur citius a. preteribit punctum
medium quam aliqua aliarum deueniet ad finem
medii / per quod mouetur / quod fuit probandū.
Cõ­
ſequentia patet et arguitur maior.
quia ſi eque cito
aliqua illarum deueniret ad terminū ſui medii ſi-
cut a. deueniet ad punctum mediū: ſignetur illa et ſit
b. / et arguo ſic / cum primū a. eſt in puncto medio qui
eſt vt .4.b. eſt in puncto terminatiuo totius latitu-
dinis qui eſt vt .8. / et a. mouetur a proportiõe dupla /
vt ponitur: igitur qualis eſt proportio ipſius a. ad
reſiſtentiam ipſius a. talis eſt proportio reſiſtentie
ipſius b. ad reſiſtentiam ipſius a. / et per conſequens
reſiſtentia ipſius b. et ipſa potentia a. ſunt equales
cum habeant eadem proportionem ad vnū tertiuꝫ:
et a. et b. ſunt equales ex caſu: igitur reſiſtentia ipſiꝰ
b. et b. ſunt equales: ſic b. mouetur a proportione
equalitatis / quod eſt impoſſibile.
Patet igitur / 
nulla illarum poteſt eque cito venire ad punctū ter­
minatiuū ſui medii, ſicut a. ad punctum medium pe­
dalis per quod mouetur.
Sed iam probo minorem
videlicet /  nulla illarum citius deueniet ad termi-
nū ſui medii quam a. deueniat ad punctum medium
ſui pedalis per quod mouetur: quia ſi ſic ſit illa b. /
et arguo ſic, b. potentia equalis ipſi a. eſt in puncto
terminatiuo ſui medii puta in puncto vt .8. et a. eſt
in minori puncto quam vt .4. et mouetur a. potentia
a proportione dupla: igitur maior eſt proportio re­
ſiſtentie ipſius b. ad reſiſtentiam ipſius a. ꝙ̄ ſit pro­
portio ipſius a. ad reſiſtentiam ipſius a. et a. et b.
ſunt equales: igitur maior eſt reſiſtentia b. quam b. /
et per conſequens b. mouetur a. proportione mino-
ris inequalitatis / quod eſt impoſſibile.
Patet ta-
men conſequentia / quia pūcti vt .8. ad punctū quod­
libet minus puncto vt .4. eſt maior proportio quam
dupla: et ipſius a. ad reſiſtentiam eiuſdē que eſt mi-
nor puncto vt .4. eſt proportio dupla: igitur reſiſtē­
tia b. maiorem proportionem habet ad reſiſtentiã
ipſius a. quaꝫ a. habeat ad reſiſtentiam eiuſdem a. /
et per conſequens maior eſt reſiſtentia ipſius b. quã
a. potentia / quod fuit probandum.
Patet conſequē­
tia per hanc maximam: id quod habet maiorē pro­
portionem ad vnū tertium eſt maius.
Patet igitur
totum illatum.
Reſpondeo / igitur concedendo quod
infertur vt demonſtrat argumentum. 111. correĺ.
¶ Ex hoc ar-
gumento et ſolutionibus replicarū eiuſdem / ſequi-
tur primo:  vbicun ſunt infinite potentie vt po-
nitur in caſu vltime replice: neceſſe eſt /  potētia que
mouetur in maximo illorum mediorum pretereat
punctum ad quod punctum intenſiſſimū illius me-
dii habet ſimilem proportionem illi proportioni a
qua mouetur illa potentia, quam aliqua aliarum
potentiarum equalium deueniat ad extremum ſui
medii.
Uolo dicere /  ſi potentia in maxima illorū
mediorum (loquor ſemper incipientibus a nõ gra-
du) moueatur a proportione quadrupla: citius de-
ueniat ad punctum ad quem intenſiſſimus punctus
puta vt .8. (ſi medium terminetur ad illum) habeat
proportionem quadruplam, quam aliqua aliaruꝫ
potentiarum pertranſeat ſuum medium.
Ita  in
tali caſu oportet /  prius veniat ad punctum vt .2.
et pretereat illum.
Alias enim vel alia potentia mo­
ueretur a proportione equalitatis vĺ minoris ine-
qualitatis vt facile eſt inducere 222. correĺ
¶ Sequitur ſecūdo /
 ſi ſint duo media inequalia per que extēditur ea-
deꝫ latitudo reſiſtentie vniformiter difformis a nõ
gradu vſ ad octauū: et incipiant due potentie mo­
ueri per illa media a nõ gradu illiꝰ reſiſtentie: et con­
tinuo creſcãt ille potētie vniformiter īcipiēdo a nõ
g̈du potētie: illa tñ que mouet̄̄ in medio mīori in ea
ꝓportione velociꝰ creſcat altera q̄ mouet̄̄ in medio

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index