Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 406 > >|
1adeo clementi / ut nulli arborum ne uitibus quidem folia integrum
per annum decidant: Qualem ue ſub tauro monte locis quæ ad aqui
lonem
ſpectant: Namque illic Strabo racemos dari cubitorum binum
atteſtatur: et ſingulis a uitibus ſingulas uini amphoras: et unica ex
ficu modios colligi.
Ixx. Qualem ue India hyperboreaque in inſula
ad occeanum colit: cuius agro bis annuos fructus capi prædicat He
rodotus: Qualem ue apud Luſitanos: unde ex reciduis ſeminibus
alteras atque alteras capiant meſſes: Aut potius qualem Talge Caſpio
in monte: qui ager fruges etiam incultus præbeat.
Rara hæc: et
quæ facilius optes quam reperias.
Ergo præſtantiſſimi ueteres / qui de
huiuſmodi rebus ab aliis accepta / et ab ſe excogitata mandarunt lit
teris.
Ciuitatem ſtatuunt ita eſſe oportere poſitam: ut agro conten
ta ſuo: quantum rerum humanarum ratio et conditio patitur / nullis
aliunde petitis indigeat: Et ita munitam finium ambitu: ut cum ab
hoſte non facile poſſit inuadi: tum et alienam emittere in prouinciam
militem ad arbitrium ualeat hoſte etiam inuito: Sic enim habitam
ciuitatem et libertatem tueri / et ſe imperiumque multo propagare poſſe
conſentiunt.
Sed quid ego hic dixerim ægypto ad laudem inprimis
datur: quod ſit quaque uerſus mirum in modum munita / et penitus inac
ceſſibilis / hinc mari / illinc deſerti uaſtitate obiecta: dextera mon
tibus abruptiſſimis: ſiniſtra paludibus diffuſiſſimis: Tum et agri
tanta eſt fertilitas / ut eſſe ægyptum ueteres publicum orbis orreum
dixerint: Solereque deos eo animi gratia et ſalutis confugere: Hanc
tamen regionem tam munitam tam fertilem: ut cunctos mortales pa
ſcere / deos ipſos excipere hoſpitio ſaluareque poſſe glorientur: nunquam
fuiſſe omni ab æuo liberam teſtatur Ioſephus.
Probe igitur ad rem
admonent / qui res mortalium ipſius etiam Iouis in gremio tutas /
nequicquam futuras fabulentur.
Iuuet idcirco illud Platonis imitare /
cum rogaretur ubinam eſſent præclaram illam quam ſibi effinxiſſet
ciuitatem inuenturi: non inquit agimus iſtuc: ſed cuiuſmodi fore
omnium optimam ſtatuiſſe deceat perueſtigamus: tu eam cæteris præ
ferendam ducito: quæ ab iſtius ſimilitudine minus aberrarit.
Sic et
nos quaſi exemplaria afferentes eam perſcribamus urbem: quam omni
ex parte futuram commodam doctiſſimi arbitrentur: in cæteris tempori

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index