Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
Diximus in his, morem Philoſophi ſecu­
ti
, qui in tam arduis quæſtionibus ſatis eſſe
putat
, ſi magis abſurda deuitemus.
At quòd
lapides
nos tueantur à caſu, velut de Erano,
vocata
Turcheſia referunt, quę annulo geſta­
ta
, ſi ex equo cadat homo, excipere omnem
ictum
creditur, atque frangi etiam in fru­
ſta
ſeruato homine, minus difficilem ha­
bet
cauſam, tametſi arduam: adiiciunt,
oportere
dono eſſe acceptam.
Lapis hic co­
lore
cœli conſpicuus eſt, nitetque.
Probatur
autem
, quòd nocte ſubviridis videatur,
quòd
pars auerſa & quæ in imo eſt, nigra
ſit
, quòd venas ex inferiore parte recipiat,
quòd
lenis ſit nec admodum frigidus, quòd
denique
diluta calx & ei ſuperpoſita cærulea
videatur
, coloremque gemmæ excipiat.
Et
cùm
talis etiam fuerit, nec perſpicuus, nec
gemma
: lima enim tangitur.
Quinetiam
ignibus
propè admoto effloreſcit color, &
ſolo
manuum vdo flacceſcit, & diluitur.
Ob
hoc
incertum eſt, an ſeplaſia gemmariorum
vulgata
ſit fama tantæ virtutis, vt magni
pretij
, ac modicæ pulchritudinis, ac caducæ,
lapis
reperiet emptores.
Nec hi apud quos
naſcitur
alias ei eſſe putant vires, quàm ad­
uerſus
veneficia & lymphaticos.
Ergo ſi
prohibeat
cadentium damna, hoc fiet homi­
ne
minus preſſo: nam & hanc cauſam ca­
dentibus
vilioribus ac macilentis equis non
periclitamur
.
Sed lapidem ipſum ictum
excipere
, ſupra fidem eſt: forſan adeò
mollis
eſt, vt celerius equite ipſo caden­
te
lædatur.
Eſt mihi Erano, & dono
quidem
accepta, nec experiri contigit, nec
tanti
eſt voluiſſe ſcire, vt experiri velim.

Minore
miraculo hyænam & ſmaragdum
futura
prænoſcere faciunt, ſi id faciant:
nam
nunc de ea re quæ facit diſſerere

nolo
, ſed quòd facere poſſit, & cur, &
quomodo
.
In annulo enim geſtata gem­
ma
, vel collo appenſa, quod validius eſt,
aut
etiam ſub lingua retenta, quod maxi­
tunc efficere poteſt confirmat rei ven­
turæ
opinionem, non venturæ autem ex
animo
delet.
Id quomodo faciat, ſi ſcire
cupis
, non ſecus ac per ſomnium ani­
mam
diuinare dicas: at quomodo per
ſomnium
diuinare contingit, in libello
de
Animi immortalitate, docuimus.
Poſ­
ſunt
& lapides ſub lingua retenti, diui­
nationem
facere, augendo iudicium &
prudentiam
: horum autem maximè eſt
diuinatio
, vt in libris de Sapientia, de­
monſtrauimus
.
Frangi verò ſmaragdum in
coitu
quandoque experimento compræ­
henſum
dicunt.
Vtut res ſe habet, fra­
gilior
omnium gemmarum eſt ſmaragdus.
Cùm verò abundanti, tenuique humido
concoctio
acceſſerit, calore vexata diſ­

rumpitur
.
nam humidum concalefactum in
aërem
tranſit, maiuſque occupat ſpatium,
inde
diſrumpit: hoc enim demonſtratum
eſt
ſuperius.
Incaleſcere plurimùm cor­
pus
in Venere, & anhelitus frequentia,
& ſudoris aduentus etiam quandoque do­

cet
, calorque hic magis imprimit, quia
non
quemadmodum in exercitationibus
ſenſim
diſſoluitur.
Venenis maximè reſi­
ſtit
epota hæc gemma, quoniam mollitie
vincitur
à natura, plus omni alia gem­
ma
: perſpicuitate ſubſtantiam ſpiritus re­
creat
: humidi concocti abundantia, na­
turæ
humanæ confert, & veneni naturam
retundit
: quia verò lapis, ſtabiles vires re­
tinet
.
Turcheſia.
Gemmæ quo­
modo
poſſint
facere
diui­
bationem
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index