Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 248 > >|
1aèr infra lineam GFH, ſuppoſito vtroque globo immobili, gravitat ver­
sùs centrum A; totus aër ſupra GH, gravitat versùs I; hic enim propriùs
accedit ad I, quàm ad A; ille verò propiùs ad A, quàm ad I.
Prætereà
linea FB eſt minor NV: itemque illæ minores, quæ propiùs accedunt
ad FB; ſupponantur infinitæ, hinc inde, quarum maxima erit ES paral­
lela dirimenti GH cum oppoſita æquali ZC: cùm autem prædictæ lineæ
ſint totidem cylindri aëris gravitantis, haud dubiè gravitatio inæqualis eſt,
& conſequenter preſſio; igitur ſi ſupponatur globus totus aqueus, ſaltem
quo ad ſuperficiem, ſeu corticem exteriorem ex dicta preſſione inæquali,
ſequitur figuræ ſphæricæ mutatio; & cùm ES, CZ ſint omnium maximæ
in punctis E & C, maximum eſt preſſionis momentum; igitur deprimun­
tur C & E in Q & I v. g. igitur attollitur B in P, punctum enim B, in quo
eſt minimum preſſionis momentum, prævalentibus aliis, tantulùm attolli
neceſſe eſt.
Auguſtin. Quàm magnum mihi campum aperis; pudet me, hæc priùs
non cogitaſſe; tam facilia, tam obvia, tam trita & communia: fac quæſo
circulum DCBE volvi circa axem BD, punctum X deſcribit circulum,
cujus radius eſt XB, in cujus tota peripheria fit æqualis preſſio, ſcilicet
vt XO, quæ eſt major BF; item C deſcribet peripheriam circuli radio
CA, in qua tota eſt æqualis preſſio, ſed longè major, quàm in priore;
tum quia circulus major premitur, tum quia in ſingulis punctis major eſt
preſſio; in ſingulis verò punctis inter CD, circuli preſſionum minores
ſunt; quilibet ſcilicet ſub ſinu recto; cùm autem preſſiones ſint, vt præ­
dicti circuli, ac proinde major ſit preſſio in CE, ſequitur neceſſariò de­
preſſio punctorum C & E & elevatio B & D, in oppoſitis ſcilicet punctis,
per quæ ducitur linea connectens centra, ſcilicet ID; vna tamen mihi
reſtat difficultas, cui ſolvendæ imparem profectò me ſentio, nempe in
ſingulis punctis quadrantis CD, æqualis eſt vis preſſionis; cur igitur
aſſurgit in R? cur vnum prævalet ſupra aliud;
Antim. Hic nodus indiſſolubilis eſſet, ſi tantùm preſſio fieret in pun­
ctis C & D, aliíſque eiuſdem arcus CD ; ſed quia æqualis radiorum, ſeu
linearum preſſio fit in circulo, v. g. in circulo radio CA, in circulo ra­
dio ba, aliíſque parallelis, certè preſſiones ſunt vt peripheriæ prædi­
ctorum circulorum, & hæ vt radij CA, ba &c.
vnde ſequitur, majorem
eſſe vim preſſionis circuli, cujus radius eſt CA, quàm circuli, cujus ra­
dius eſt Ba, deprimitur ergo aqúa in prædicto circulo CE, quem dein­
ceps circulum maximæ preſſonis, ſeu depreſſionis vocabo; & attollitur
versùs P & R, qui ſunt poli prædicti circuli, ſeu puncta maximæ eleva­
tionis: hinc ex ſphæra fit ſphærois, licèt autem preſſis in b ſit major quam
in X ; hoc tamen pro nihilo habendum eſt; cùm primaria cauſa elevatio­
nis aquæ ſit à circulis preſſionis, non procul à circulo maximæ preſſionis
diſtantibus; accedit quod cùm non obſtante circulo preſſionia, radio ba, in­
tumeſcat aqua in R, ac proinde in arcum Qb, oblique cylindrus incidat, pel­
lit potiùs punctum b per ba quam per b A; vnde fit quędam compenſatio; nam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index