Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 145 > >|
1lem plagam, & qui hanc ſequitur impulſum. Nam cùm à
principio eodem motu ferantur; neceſſe à maiori impulſu mo­
veri graviorem: quò minùs ergo velociter irrumpat, totúmque
impulſum recipiat minor, à graviori detinetur.
Igitur baſis
tum quia minori impulſu agitur, tum quia gravitate aliená de­
tinetur, ad minus intervallum movetur.
THEOREMA IV.
Si duo orbiculi ſimuliuncti & æquales percutiant alium maiorem
& immotum; uter〈qué〉 reflectit.
Quia enim'minor eſt impulſus, à plagâ illorum orbiculo­
rum, quàm ut loco moveat maiorem: ſiue à gravitate primâ
ſeu propriâ, ſiue ſecundâ detineatur: ut cùm ligneus metalli­
cum, aut alium ſibi quidem ſimilem verùm in plano firmatum
percutit: neque hic à plagâ ſe abducit, aut alium contiguum
movet; recipiet uterque orbiculus à percuſſo æqualem illi quam
dedit plagam: igitur cùm impulſus ſit agens neceſſarium,
terque
orbiculus reflectet ex illâ plagâ.
THEOREMA V.
Si plures orbiculi ſimul iuncti percutiant alium maiorem, & à
plagâ illâ immotum; ad minus intervallum reflectunt baſi propiores.
Cùm omnes orbiculi percutiant, neque ad ullius plagam
moveatur ille orbiculus: recipient à percuſſo æqualem illi,
quam quisque dedit plagam.
At verò baſis per Theor: 2. mo­
tum habet magis impeditum: igitur cùm velocitas motûs de­
terminet plagam; minor erit huius, quàm reliquorum plaga.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index