Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 403 > >|
1timidi, peſte corripiuntur celerrimè: iuuenes
& fortes, non niſi valde ſæuiente, multum
igitur iuuabit arcendo peſtem.
Sed & ob ſpi­
ritus iucunditatem, gratum & manſuetum
reddet & boni conſilij: vnde autoritatem au­
gebit, ad cuius incrementum plerunque
etiam diuitiæ augentur.
Hyacinthus
& vires il­
lius.
Species hya­
cinthorum.
Hyacinthus
quomodo à
fulmine ho­
minem tueri
poſſit.
Viri clari
fulmine ex­
tincti.
Reliquum igitur hoc vnum eſt, vt à ful­
mine reddat tutos.
Neque hoc exiguum eſt
munus, quandoquidem clari viri multi, hoc
mortis genere tam repentino perierint: Zo­
roaſtres Bactrianorum rex, Capaneus bello
Thebaico, Aiax poſt Troiæ excidium, Ana­
ſtaſius imperator poſt 27. imperij annum:
Carus quoque tum Cæſares etiam alij.
Id er­
go quot modis fieri poſſit, doceamus.
Vel
enim prohibet ne veniat, vel vt conſilium
gerentis dirigat, aut quòd ſolis his in men­
tem veniat hyacinthum ferre, quos nunquam
fulmen læſurum eſt, vel vt prohibeat ne læ­
datur qui fert hyacinthum, etiamſi fulmine
tactus fuerit.
Plures excogitari modos poſſe
non video, Tangi fulgure nec lædi vix eſt ve­
riſimile: neque qui ſcribunt, non lædi, ſed
non tangi ſcripsêre.
Rurſus prohibere etiam
ne veniat, maius miraculum erit quàm hoc:
actiones enim ſaltem conſpicuæ & magnæ
contactu fieri ſolent.
Fato verò ita eſſe con­
ſtitutum, proximum fabulæ eſſe videtur.
Il­
lud igitur melius eſt dicere, exhilaratum
ſpiritum cordis etiam hoc commodi aſſequi,
vt hominem eò arrigat, quò omninò à ful­
gure tutus ſit.
Dicere autem, quod etiam ſi
tangatur, non lædatur, medicum eſt ac ma­
gis naturale: quanquam miraculo euidenti
proximius ſit.
Diximus in his, morem Philoſophi ſecu­
ti, qui in tam arduis quæſtionibus ſatis eſſe
putat, ſi magis abſurda deuitemus.
At quòd
lapides nos tueantur à caſu, velut de Erano,
vocata Turcheſia referunt, quę annulo geſta­
ta, ſi ex equo cadat homo, excipere omnem
ictum creditur, atque frangi etiam in fru­
ſta ſeruato homine, minus difficilem ha­
bet cauſam, tametſi arduam: adiiciunt,
oportere dono eſſe acceptam.
Lapis hic co­
lore cœli conſpicuus eſt, nitetque.
Probatur
autem, quòd nocte ſubviridis videatur,
quòd pars auerſa & quæ in imo eſt, nigra
ſit, quòd venas ex inferiore parte recipiat,
quòd lenis ſit nec admodum frigidus, quòd
denique diluta calx & ei ſuperpoſita cærulea
videatur, coloremque gemmæ excipiat.
Et
cùm talis etiam fuerit, nec perſpicuus, nec
gemma: lima enim tangitur.
Quinetiam
ignibus propè admoto effloreſcit color, &
ſolo manuum vdo flacceſcit, & diluitur.
Ob
hoc incertum eſt, an ſeplaſia gemmariorum
vulgata ſit fama tantæ virtutis, vt magni
pretij, ac modicæ pulchritudinis, ac caducæ,
lapis reperiet emptores.
Nec hi apud quos
naſcitur alias ei eſſe putant vires, quàm ad­
uerſus veneficia & lymphaticos.
Ergo ſi
prohibeat cadentium damna, hoc fiet homi­
ne minus preſſo: nam & hanc cauſam ca­
dentibus vilioribus ac macilentis equis non
periclitamur.
Sed lapidem ipſum ictum
excipere, ſupra fidem eſt: forſan adeò
mollis eſt, vt celerius equite ipſo caden­
te lædatur.
Eſt mihi Erano, & dono
quidem accepta, nec experiri contigit, nec
tanti eſt voluiſſe ſcire, vt experiri velim.

Minore miraculo hyænam & ſmaragdum
futura prænoſcere faciunt, ſi id faciant:
nam nunc de ea re quæ facit diſſerere

nolo, ſed quòd facere poſſit, & cur, &
quomodo.
In annulo enim geſtata gem­
ma, vel collo appenſa, quod validius eſt,
aut etiam ſub lingua retenta, quod maxi­
mè tunc efficere poteſt confirmat rei ven­
turæ opinionem, non venturæ autem ex
animo delet.
Id quomodo faciat, ſi ſcire
cupis, non ſecus ac per ſomnium ani­
mam diuinare dicas: at quomodo per
ſomnium diuinare contingit, in libello
de Animi immortalitate, docuimus.
Poſ­
ſunt & lapides ſub lingua retenti, diui­
nationem facere, augendo iudicium &
prudentiam: horum autem maximè eſt
diuinatio, vt in libris de Sapientia, de­
monſtrauimus.
Frangi verò ſmaragdum in
coitu quandoque experimento compræ­
henſum dicunt.
Vtut res ſe habet, fra­
gilior omnium gemmarum eſt ſmaragdus.
Cùm verò abundanti, tenuique humido
concoctio acceſſerit, calore vexata diſ­

rumpitur.
nam humidum concalefactum in
aërem tranſit, maiuſque occupat ſpatium,
inde diſrumpit: hoc enim demonſtratum
eſt ſuperius.
Incaleſcere plurimùm cor­
pus in Venere, & anhelitus frequentia,
& ſudoris aduentus etiam quandoque do­

cet, calorque hic magis imprimit, quia
non quemadmodum in exercitationibus
ſenſim diſſoluitur.
Venenis maximè reſi­
ſtit epota hæc gemma, quoniam mollitie
vincitur à natura, plus omni alia gem­
ma: perſpicuitate ſubſtantiam ſpiritus re­
creat: humidi concocti abundantia, na­
turæ humanæ confert, & veneni naturam
retundit: quia verò lapis, ſtabiles vires re­
tinet.
Turcheſia.
Smaragdus.
Gemmæ quo­
modo poſſint
facere diui­
bationem.
Cur ſmarag­
dus in coitu
quandoque
frangatur.
Cur ſma­
ragdus præ­
cipuè reſiſtit
venenis.
Eſt & Occidentalis Indiæ ſmaragdus

Peru, à Prouincia vocata, paulò antiqua,
durior, non adeò ſatura colore, verùm
iucundioris aſpectus.
Geſtata mihi viſa
eſt triſtitiam afferre, & ſomnia mœroris,
timoriſque plena.
Ob id petulantibus ac­
commodata.
Nam prudentiores efficit, &
pacatiorem animum reddit: vt contrà, hya­
cinthus mœſtis àc timidis vtilior.
Eorum
verò quæ viſui grata ſunt, fermè nullum
homini non vtile eſt.
Dico autem gemmas,
aurum, argentum, ſericum, purpuram,
modò ars aſpectum non decipiat.
Itaque
ſmaragdus cùm pulchritudine præſtantiſſi­
ma ſit gemmarum, vt duritia & ſolidita­
te adamas, gratia ſapphirus, alacritate car­
bunculus, ac ſplendoris varietate opalus,
nitore chryſolithus, diuerſitate achates,
ita etiam ſmaragdus hominis ſalubritati
plus confert: verùm vt molliſſima eſt, ita
obnoxia omnibus maximè caſibus.
Vitia­
tur ab igne & æſtu, à contactu duriorum
gemmarum, præcipuè adamantis, à cha­
lybe aurichalco, ære communi, tum
cyprio, ab ictibus, attritu: denique nul­
lis non obnoxia iniuriis hæc gemma eſt,
hacque cauſa paucis eſt in digitis, ob pre­
tium grande.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index