Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
eſſe leuia; quaproptèr quotieſcumque agitur de cor­
poribus grauibus deſcendentibus comparari debent
grauitates tum corporis mobilis, tùm medij fluidi in
quo deſcendit; at è contrà cum agitur de corporibus
aſ­cendentibus, debent paritèr intèr ſe comparari le­
uitates eorum vnà cum leuitate medij fluidi in quo
aſcendunt.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Modò vt fallacia huius ratiocinij detegatur, demon­
ſtrabo priùs lemmata aliqua mechanica, ex quibus
poſtea adhibitis hypotheſibus ſupradictis demon­
ſtrabo impoſſibile omninò eſſe vt impetus velocita­
tis quo ſursùm aſcendunt corpora illa, quæ leuia ap­
pellantur, produci poſſit atque dependeat à princi­
pio aliquo intrinſeco à quo ſursùm impellantur re­
moueanturque à centro terræ.
Et primo loco obſeruo cum Ariſtotele in mecha­
nicis, quòd.
PROP. LXV.
Libræ, vel rotæ termini oppoſiti contrarijs
motibus circa centrum agitari
debent.
SIt libra radiorum æqualium, vel rota AIBH con­
uertibilis circa ſuum centrum C, hic manifeſtum
eſt, quòd ſi libram, aut rotam re uoluere velimus, ita

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index